라틴어 문장 검색

Sed ut pugiles inexercitati, etiam si pugnos et plagas Olympiorum cupidi ferre possunt, solem tamen saepe ferre non possunt, sic ille cum omni iam fortuna prospere functus labores etiam magnos excepisset, illius iudicialis anni severitatem quasi solem non tulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 69장 2:2)
Quintus pater quartum vel potius millesimum nihil sapit qui laetetur Luperco filio et Statio ut cernat duplici dedecore cumulatam domum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 5 2:1)
semperque Carneades προβολη`ν pugilis et retentionem aurigae similem facit ἐποχῆͺ. inhibitio autem remigum motum habet et vehementiorem quidem remigationis navem convertentis ad puppim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 21 6:10)
pugiles caestibus contusi ne ingemescunt quidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 40:9)
pugiles vero, etiam cum feriunt adversarium, in iactandis caestibus ingemescunt, non quod doleant animove succumbant, sed quia profundenda voce omne corpus intenditur venitque plaga vehementior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 56:3)
C. PLINIUS LUPERCO SUO S.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 51)
C. PLINIUS LUPERCO SUO S.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 261)
Pollucem pugiles, Castora placet eques!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 245)
mensis ab his dictus, secta quia pelle Luperci omne solum lustrant idque piamen habent, aut quia placatis sunt tempora pura sepulcris, tunc cum ferales praeteriere dies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권16)
Tertia post Idus nudos aurora Lupercos aspicit, et Fauni sacra bicornis eunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권173)
illa loco nomen fecit, locus ipse Lupercis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권269)
magna dati nutrix praemia lactis habet, quid vetat Arcadio dictos a monte Lupercos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권270)
"semicaper, coleris cinctutis, Faune, Lupercis, cum lustrant celebres vellera secta vias."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권52)
"abstulerant raptas Phoeben Phoebesque sororem Tyndaridae fratres, hic eques, ille pugil."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권432)
num mastigophoris oleoque et gymnadis arte unctis pugilibus miles pugnabat Etruscus?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2184)

SEARCH

MENU NAVIGATION