라틴어 문장 검색

quomodo in media tranquillitate securi Libycis interdum vitiorum Syrtibus obruamur, quid venenatorum animantium desertum huius saeculi nutriat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 2:7)
Quantus, o, tum triumphus tempestate intercidit, cum opulenta praeda classis adversis acta ventis naufragio suo Africam et Syrtis et omnium interiacentium insularum litora implevit!
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 33:1)
Musulamos atque Gaetulos, accolas Syrtium, Cosso duce compescuit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GAETULICUM 1:3)
Quid Syrtes aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis Profuit?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 5:6)
Ego tamen arbitror non poculo Herculem maria transvectum, sed navigio cui scypho nomen fuit, ita ut supra cantharum et carchesium, et a cymbis derivata cymbia, omnia haec adseruimus esse navigiorum vocabula.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 19:2)
Nam non marina aqua contrahitur, sed quia plurimum in illis regionibus fluviorum est et paludum in ipsa maria influentium, superficies maris cui dulces aquae innatant congelascit, et incolumi aqua marina videtur in mari gelu, sed de advenis undis coactum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 32:1)
Duc age per Scythiae populos, per inhospita Syrtis Litora, per calidas Libyae sitientis arenas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:49)
Qualis, cum turbidus Auster Repulit a Libycis immensum Syrtibus aequor, Fractaque veliferi sonuerunt pondera mali, Desilit in fluctus, deserta puppe, magister Navitaque, et, nondum sparsa compage carinae, Naufragium sibi quisque facit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:56)
a medio confinis Syrtibus Hammon:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:61)
Num rupta vadosis Syrtibus incerto Libye nos dividit aestu?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:7)
illa quoque perge sinistra, Trans Pharon, in medio tanget ratis aequore Syrtes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:47)
Syrtibus hinc Libycis tuto est Aegyptus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:67)
Perfida qua tellus Casiis excurrit arenis, Et vada testantur iunctas Aegyptia Syrtes, Exiguam sociis monstri gladiisque carinam Instruit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:4)
sed iter mediis natura vetabat Syrtibus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:66)
Syrtes vel, primam mundo natura figuram Cum daret, in dubio pelagi terraeque reliquit;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:68)

SEARCH

MENU NAVIGATION