라틴어 문장 검색

non Amphiareae prosint tibi fata quadrigae aut Capanei magno grata ruina Iovi.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 34b8)
Non hic Elida nobilem quadrigis nec notam nimis amnis ex amore versu prosequar, ut per ima ponti Alpheus fluat atque transmarina in fluctus cadat unda coniugales.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem19)
raptum Palladium, repertum Achillem, captum praepetibus Dolona plantis et Rhesi niveas prius quadrigas Xanthi quam biberent fluenta tractas, ereptam quoque quam deus patronus, Philocteta, tibi dedit pharetram, Aiacem Telamonium furentem quod sese ante rates agente causam pugnacis tulit eloquens coronam, vitatum hinc Polyphemon atque Circen et Laestrygonii famem tyranni, tum pomaria divitis, Calypso et Sirenas pereuntibus placentes, vitatas tenebras facemque Naupli et Scyllae rabidum voracis inguen, vel Tauromenitana quos Charybdis ructato scopulos cavat profundo?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem29)
Plures nimirum Mauri et Marcomanni ipsique Parthi, vel quantaecunque unius tamen loci et suorum finium gentes quam totius orbis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 4:2)
Talibus auctoribus quadrigae productae merito et aurigas coloribus idololatriae vestierunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:11)
decem septem milia peditum erant, maxima ex parte Bruttii ac Lucani, equites mille ducenti, inter quos pauci admodum Italici, ceteri Numidae fere omnes Maurique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 183:1)
quadrigae aureae eo anno in Capitolio positae ab aedilibus curulibus C. Livio et M. Servilio Gemino, et ludi Romani biduum instaurati, item per biduum plebei ab aedilibus P. Aelio, P. Villio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 535:1)
Hannibal ad terrorem primos elephantos - octoginta autem erant, quot nulla umquam in acie ante habuerat - instruxit, deinde auxilia Ligurum Gallorumque Baliaribus Maurisque admixtis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 439:1)
de multa damnatorum quadrigae inauratae in Capitolio positae, et in cella Iovis supra fastigium aediculae et duodecim clupea inaurata, et iidem porticum extra portam Trigeminam inter lignarios fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 492:1)
ante diem quintum decimum kalendas Octobres, ludorum Romanorum secundo die, C. Licinio consuli ad quadrigas mittendas escendenti tabellarius, qui se ex Macedonia venire diceret, laureatas literas reddidisse dicitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 7:2)
Nam si huic sese occasioni tempus supterduxerit, numquam edepol quadrigis albis indipiscet postea;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 216)
Tu istic, qui mihi etiam me iunctis quadrigis minitatu's prosternere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 577)

SEARCH

MENU NAVIGATION