라틴어 문장 검색

Midae illi Phrygi, cum puer esset, dormienti formicae in os tritici grana congesserunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 114:2)
Phryges autem et Pisidae et Cilices et Arabum natio avium significationibus plurimum obtemperant, quod idem factitatum in Umbria accepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 133:3)
arabes autem et Phryges et Cilices, quod pastu pecudum maxime utuntur campos et montes, hieme et aestate peragrantes, propterea facilius cantus avium et volatus notaverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 136:1)
quibus quidem temporibus haec in eo gravitas, haec animi altitudo fuit, non modo ut Phrygi alicui aut Lycaoni, quod tu in legatis fecisti, sed ne summorum quidem hominum malevolis de me sermonibus crederet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 10 14:5)
nisi forte me Paconi nescio cuius, hominis ne Graeci quidem ac Mysi aut Phrygis potius, querelis moveri putas aut Tusceni, hominis furiosi ac sordidi, vocibus, cuius tu ex impurissimis faucibus inhonestissimam cupiditatem eripuisti summa cum aequitate
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 6장 3:3)
Quonam igitur modo audiretur Mysus aut Phryx Athenis, cum etiam Demosthenes exagitetur ut putidus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 3:4)
vi patefecerunt Bruges, non Phryges, ipsius antiqui declarant libri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 2:5)
Nec enim Graecam litteram adhibebant, nunc autem etiam duas, et cum Phrygum et Phrygibus dicendum esset, absurdum erat aut etiam in barbaris casibus Graecam litteram adhibere aut recto casu solum Graece loqui;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 2:6)
tamen et Phryges et Pyrrhum aurium causa dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 2:7)
Si Phryx Aesopus potuit, Anacharsis Scytha Aeternam famam condere ingenio suo:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.21)
Victorem forte gymnici certaminis Iactantiorem cum vidisset Phryx sophus, Interrogavit an plus adversarius Valuisset eius.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et victor gymnicus: Quomodo conprimatur aliquando iactantia.1)
"Phryx puer in silvis, facie spectabilis, Attis turrigeram casto vinxit amore deam."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권152)
"protinus innumerae caedunt pineta secures illa, quibus fugiens Phryx pius usus erat:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권188)
Cum Phrygis Assaraci Tithonia fratre relicto sustulit inmenso ter iubar orbe suum, mille venit variis florum dea nexa coronis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권642)
Iam, Phryx, a nupta quereris, Tithone, relinqui, et vigil Eois Lucifer exit aquis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권308)

SEARCH

MENU NAVIGATION