라틴어 문장 검색

apparitores sed furenti suggerunt illum vetusta nobilem prosapia meritisque multis esse primum civium, iubet amoveri noxialem stipitem, plebeia clarum poena ne damnet virum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.136)
"iubes, relictis Patris et Christi sacris, ut tecum adorem feminas mille ac mares, deas deosque, deque sexu duplici natos, nepotes, abnepotes editos et tot stuprorum sordidam prosapiam."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.164)
Abram triumphi dissipator hostici redit recepta prole fratris inclytus ne quam fidelis sanguinis prosapiam vis pessimorum possideret principum.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 9)
sed opus est modo, ut neque crebra sint haec neque manifesta, quia nihil est odiosius adfectatione, nec utique ab ultimis et iam oblitteratis repetita temporibus, qualia sunt topper et antegerio et exanclare et prosapia et Saliorum carmina vix sacerdotibus suis satis intellecta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 260:1)
tanquam parum sit, si dicatur quid . reor tolerabile, autumo tragicum, prolem dicere inusitatum est, prosapiam insulsum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 89:2)
Quaeso, reputate cum animis vestris, num id mutare melius sit, si quem ex illo globo nobilitatis ad hoc aut aliud tale negotium mittatis, hominem ueteris prosapiae ac multarum imaginum et nullius stipendi:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장17)
primi omnium liberti Polybius, Myron, Harpocras, Amphaeus, Pheronactus,quos Claudius omnes, necubi imparatus esset, praemiserat.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 11:15)
Luget Polybius, et in uno fratre quid de reliquis possit metuere admonitus etiam de ipsis doloris sui solaciis timet.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 19:2)
Luget Polybius et aliquid propitio dolet Caesare !
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 19:4)
quam bene parentis sceptra Polybi fugerant!
(세네카, 오이디푸스 1:5)
ita molle senium ducat et summum diem securus alto reddat in solio parens solasque Merope noverit Polybi faces, ut nulla sontem gratia eripiet mihi.
(세네카, 오이디푸스 3:39)
qua de re propitio deo 1 Christo ampliatos prosapiae tuae titulos ego festinus gratatoriis apicibus inscripsi, pariter absolvens sollicitudinem tuam, fratris pudorem;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Papianillae Suae salutem 3:3)
inlustris in utraque conversatione prosapia aut episcopis floruit 2 aut praefectis:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 17:3)
tu vero inter haec macte, qui praefecturae titulis ampliatus, licet hactenus e prosapia inlustri computarere, peculiariter nihilo segnius elaborasti, ut a te gloriosius posteri tui numerarentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Audaci suo salutem. 3:1)
Cumque uxores Picti non habentes peterent a Scottis, ea solum condicione dare consenserunt, ut ubi res ueniret in dubium, magis de feminea regum prosapia quam de masculina regem sibi eligerent;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 3:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION