라틴어 문장 검색

Atque illi regem apud Bactra demum consecuti sunt, cum interim Antipatri victoria et nece Agidis in Arcadia res transacta esset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:23)
Una ex Eleis Achaeisque urbibus Pellene foedus aspernabatur et in Arcadia Megalopolis, fida Macedonibus propter Philippi memoriam, a quo beneficiis adfecta fuerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:31)
Saturnum Tityumque vocat spemque aetheris amens concipit, ast ilium fluviis et nocte remensa
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 242:1)
Byzeresque vagi Philyraeque a nomine dicta litora, quae cornu pepulit Saturnus equino.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 163:1)
Credo Pudicitiam Saturno rege moratam in terris visamque diu, cum frigida parvas praeberet spelunca domos ignemque Laremque et pecus et dominos communi clauderet umbra, silvestrem montana torum cum sterneret uxor frondibus et culmo vicinarumque ferarum pellibus, haut similis tibi, Cynthia, nec tibi, cuius turbavit nitidos extinctus passer ocellos, sed potanda ferens infantibus ubera magnis et saepe horridior glandem ructante marito.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI1)
haec tamen ignorat quid sidus triste minetur Saturni, quo laeta Venus se proferat astro, quis mensis damnis, quae dentur tempora lucro:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI281)
quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam sumeret agrestem posito diademate falcem Saturnus fugiens, tunc cum virguncula Iuno et privatus adhuc Idaeis Iuppiter antris;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII17)
hic armata manus, Curetas nomine Grai quos memorant, Phrygias inter si forte catervas ludunt in numerumque exultant sanguine laeti terrificas capitum quatientes numine cristas, Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum vagitum in Creta quondam occultasse feruntur, cum pueri circum puerum pernice chorea [armat et in numerum pernice chorea] armati in numerum pulsarent aeribus aera, ne Saturnus eum malis mandaret adeptus aeternumque daret matri sub pectore volnus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:15)
Atqui scias oportet eum inter nos sermonem fuisse, ait, quoniam dies crastinus festis Saturno dicatis initium dabit, quando Saturnalia incipere dicamus, id est quando crastinum diem initium sumere existimemus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 19:1)
Et, ut ipsos quoque grammaticos in testimonium citem, Verrius Flaccus in eo libello qui Saturnus inscribitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 7:1)
In hoc, inquit, Saturni cultu, quem deorum principem dicitis, ritus vester ab Aegyptiorum religiosissima gente [dissentit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 14:1)
Nam illi neque Saturnum nec ipsum Sarapim receperant] in archana templorum usque ad Alexandri Macedonis occasum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 14:2)
nullum itaque Aegypti oppidum intra muros suos aut Saturni aut Sarapis fanum recepit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 15:4)
Saturnum vero vel maximo inter ceteros honore celebratis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 16:2)
Hic igitur Ianus, cum Saturnum classe pervectum excepisset hospitio et ab eo edoctus peritiam ruris ferum illum et rudem ante fruges cognitas victum in melius redegisset, regni eum societate muneravit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION