라틴어 문장 검색

omitto Licinium Sextiumque, quorum annos in perpetua potestate tamquam regum in Capitolio numeratis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 444:1)
Sextius et Licinius tamquam Romulus ac Tatius in urbe Romana regnent, quia pecunias alienas, quia agros dono dant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 451:2)
refecti decumum iidem tribuni, Sextius et Licinius, de decemviris sacrorum ex parte de plebe creandis legem pertulere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 455:1)
et comitia consulum adversa nobilitate habita, quibus L. Sextius de plebe primus consul factus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 462:2)
C. Licinius et L. Sextius tribuni pl.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VI Periocha5)
et primus ex plebe consul L. Sextius creatus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VI Periocha8)
plebes consulatum L. Sextio, cuius lege partus erat, dedit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 1:3)
L. Sextio collega ex patribus datus L. Aemilius Mamercus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 2:4)
quid se vivere, quid in parte civium censeri, si, quod duorum hominum virtute, L. Sexti ac C. Licini, partum sit, id obtinere universi non possint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 184:2)
L. Sextius primus de plebe consul est factus, C. Licinius Stolo primus magister equitum, C. Marcius Rutulus primus et dictator et censor, Q. Publilius Philo primus praetor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 97:1)
ludi Romani diem unum, plebei ter toti instaurati ab aedilibus M. Sextio Sabino et Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 343:1)
praetores M. Sextius Galliam est sortitus, ut duas legiones provinciamque traderet ei P. Quinctilius Varus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 352:1)
alter consul, cui Italia evenisset, duas legiones a M. Sextio praetore acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 542:1)
si hodie bella sint, quale Etruscum fuit cum Porsinna Ianiculum insedit, quale Gallicum modo, cum praeter Capitolium atque arcem omnia haec hostium erant, et consulatum cum hoc M. Furio et quolibet alio ex patribus L. ille Sextius peteret, possetisne ferre Sextium haud pro dubio consule esse, Camillum de repulsa dimicare?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 438:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION