라틴어 문장 검색

Basso eadem molienti minor difficultas erat, lubrica ad mutandam fidem classe ob memoriam recentis pro Othone militiae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 101장4)
Lucilius Bassus classis Ravennatis praefectus ambiguos militum animos, quod magna pars Dalmatae Pannoniique erant, quae provinciae Vespasiano tenebantur, partibus eius adgregaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 12장3)
Bassus pudore seu metu, quisnam exitus foret, intra domum opperiebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 12장5)
Bassus honorata custodia Liburnicis navibus Atriam pervectus a praefecto alae Vibennio Rufino, praesidium illic agitante, vincitur, sed exoluta statim vincula interventu Hormi Caesaris liberti:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 12장10)
id Basso, id Caecinae visum, postquam domos hortos opes principi abstulerint, etiam militem auferre.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 13장14)
atque illum in nemore Aricino desidem et marcentem proditio Lucilii Bassi ac defectio classis Ravennatis perculit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장3)
Fabius interim Valens multo ac molli concubinarum spadonumque agmine segnius quam ad bellum incedens, proditam a Lucilio Basso Ravennatem classem pernicibus nuntiis accepit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 40장1)
vis consiliorum penes Annium Bassum legionis legatum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장7)
voverat Tarquinius Priscus rex bello Sabino, ieceratque fundamenta spe magis futurae magnitudinis quam quo modicae adhuc populi Romani res sufficerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장6)
mox Servius Tullius sociorum studio, dein Tarquinius Superbus capta Suessa Pometia hostium spoliis extruxere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 72장7)
Isdem diebus Lucilius Bassus cum expedito equite ad componendam Campaniam mittitur, discordibus municipiorum animis magis inter semet quam contumacia adversus principem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 3장1)
ea gens a Tarquinio Prisco rege inter minores gentis adlecta in senatum, mox a Seru[il]io Tullio in patricias traducta, procedente tempore ad plebem se contulit ac rursus magno interuallo per Diuum Iulium in patriciatum redit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 2장 1:1)
Tarquinius postea Priscus, quamvis transmarinae originis, regnum ultro petens accepit ob industriam atque elegantiam;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 42:1)
Neque pace Tarquinius quam bello promptior;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 46:3)
Nam eximiam indolem uxor Tarquinii Tanaquil liberaliter educaverat, et clarum fore visa circa caput flamma promiserat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 48:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION