라틴어 문장 검색

nam alii Ahalam Servilium magistrum equitum eo anno fuisse scribunt, - novo exercitu profectus ad bellum accitis qui Tusculi erant, duo milia passuum ab hoste locum castris cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 504:2)
sed clamor Verruginem perlatus, cum castra Romana crederent oppugnari, tantum iniecit pavoris ut nequiquam retinente atque obsecrante Aemilio Tusculum palati fugerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 331:1)
tristemque ab Tusculo nuntium nequiquam exterrita civitate litterae a Postumio laureatae sequuntur, victoriam populi Romani esse, Aequorum exercitum deletum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 333:2)
ab Tusculo legiones reductae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 281:3)
ab Antio Satricum, ab Satrico Velitras, inde Tusculum legiones ductas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 288:2)
incensos ea rabie impetus Tusculum tulit ob iram, quod deserto communi concilio Latinorum non in societatem modo Romanam sed etiam in civitatem se dedissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 345:1)
haud segnius quam fide populi Romani dignum fuit exercitus Tusculum ductus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 347:1)
clausas portas Tusculi Latinosque simul obsidentium atque obsessorum animo hinc moenia tueri vident, illinc arcem oppugnare, terrere una ac pavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 348:1)
reciperato ab hostibus Tusculo exercitus Romam est reductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 351:4)
Veliterni coloni gestientes otio, quod nullus exercitus Romanus esset, et agrum Romanum aliquotiens incursavere et Tusculum oppugnare adorti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 373:2)
Consul alter, seu forte seu consilio nulli fugientium insertus agmini, cum quinquaginta fere equitibus Venusiam perfugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 594:1)
eo-tempore quo haec Canusii agebantur Venusiam ad consulem ad quattuor milia et quingenti pedites equitesque, qui sparsi fuga per agros fuerant, pervenere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 645:1)
sed gravius onus Busae faciebat - et iam ad decem milia hominum erant - Appiusque et Scipio, postquam incolumem esse alterum consulem acceperunt, nuntium extemplo mittunt, quantae secum peditum equitumque copiae essent, sciscitatumque simul utrum Venusiam adduci exercitum an manere iuberet Canusi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 648:1)
- ne illi quidem, nisi pernicitatis pedum et cursus aliquod praemium est, qui plerique inermes ex acie fugientes non prius quam Venusiae aut Canusi constiterunt, se nobis merito praetulerint gloriatique sint in se plus quam in nobis praesidii rei publicae esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 707:2)
nunc autem, cum prope gloriati sint quod se hostibus dediderint, praeferrique non captis modo in acie ab hostibus, sed etiam iis qui Venusiam Canusiumque pervenerunt, atque ipsi C. Terentio consuli aequum censuerint, nihil vos eorum, patres conscripti, quae illic acta sunt ignorare patiar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 724:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION