라틴어 문장 검색

frons loci quae in aede constituta fuerit, si tetrastylos facienda fuerit, dividatur in partes XI S praeter crepidines et proiecturas spirarum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장17)
spirarumque proiecturae non procedant extra solidum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 4장4)
His perfectis in suis locis spirae conlocentur, eaeque ad symmetriam sic perficiantur, uti crassitudo cum plintho sit columnae ex dimidia crassitudine proiecturamque, quam Graeci ἐκφοράν vocitant, habeant S extantem:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장1)
Sin autem ionicae erunt faciendae, symmetriae earum sic erunt constituendae, uti latitudo spirae quoqueversus sit columnae crassitudinis adiecta crassitudine quarta et octava.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장6)
proiectura erit spirae pars octava et sexta decuma pars crassitudinis columnae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장14)
Spiris perfectis et conlocatis columnae sunt medianae in pronao et postico ad perpendiculum medii centri conlocandae, angulares autem quaeque e regione earum futurae sunt in lateribus aedis dextra ac sinistra, uti partes interiores, quae ad parietes cellae spectant, ad perpendiculum latus habeant conlocatum, exteriores autem partes uti dicant se earum contracturam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장15)
> si pulvinata erunt, his symmetriis conformabuntur, uti, quam crassus imus scapus fuerit addita octava decuma parte scapi, abacus habeat longitudinem et latitudinem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장18)
recedendum autem est ab extremo abaco in interiorem partem frontibus volutarum parte duodevicensima et eius dimidia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장20)
tunc ex novem partibus et dimidia una pars et dimidia abaci crassitudo relinquatur, reliquae octo volutis constituantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장22)
Tunc ab linea, quae secundum abaci extremam partem demissa erit, in interiorem partem recedat unius et dimidiatae partis latitudine.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장23)
deinde hae lineae dividantur ita, ut quattuor partes et dimidia sub abaco relinquantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장24)
tunc ab summo sub abaco inceptum in singulis tetrantorum actionibus dimidiatum oculi spatium minuatur, doneque in eundem tetrantem, qui subest, conveniat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장27)
cymatio, adempto abaco et canali, reliqua sit pars.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장29)
proiectura autem cymatii habeat extra abaci quadram oculi magnitudinem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장30)
pulvinorum baltei ab abaco hanc habeant proiecturam, uti circini centrum unum cum sit positum in capituli tetrante et alterum diducatur ad extremum cymatium, circumactum balteorum extremas partes tangat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장31)

SEARCH

MENU NAVIGATION