라틴어 문장 검색

neque hanc (ut aliqui putabunt) festinationem meam sic quisquam calumnietur, tanquam eum, qui sit rhetori traditus, abducendum protinus a grammaticis putem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 13:3)
habeo ius, quia abdicatio actio non est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 160:2)
Non negamus de templo pecuniam esse sublatam, calumniatur tamen accusator actione sacrilegii, cum privata fuerit non sacra;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 97:3)
minus obiectus calumniantibus foret, qui tamen nunc quoque, ut in omni eius ingenio, facilius, quod quam quod adiici possit, invenient.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 114:2)
iudicium pendet ex lege abdicationis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 21:2)
nam furti, depositi, creditae pecuniae et a facultatibus argumenta veniunt, an fuerit, quod deponeretur, et a personis, an ullum deposuisse apud hunc, vel huic credidisse credibile sit, an petitorem calumniari, an reum infitiatorem esse vel furem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 120:3)
nam et filiis pater in iudicio abdicationis et maritus uxori, si malae tractationis accusabitur, et patri filius, si dementiae causa erit, non inverecunde dicet multum sua interfuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 174:1)
abdicationum formae sunt duae, altera criminis perfecti, ut si abdicetur raptor, adulter, altera velut pendentis et adhuc in condicione positi, quales sunt, in quibus abdicatur filius, quia non pareat patri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 191:1)
non dissimiles autem abdicationum actionibus sunt malae tractationis actiones;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 193:1)
quibusdam tamen nullus est finis calumniandi se et cum singulis paene syllabis commoriendi, qui etiam, cum optima sunt reperta, quaerunt aliquid quod sit magis antiquunm, remotum, inopinatum, nec intelligunt iacere sensus in oratione, in qua verba laudantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 32:3)
nam neque in totum filio parcit nec, quod priore iudicio adfirmavit, mutare palam potest et, ut non durat ultra poenam abdicationis, ita abdicat tamen;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 134:4)
neque enim rursus eos, qui robur aliquod in stilo fecerint, ad infelicem calumniandi se poenam alligandos puto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 172:5)
Non calumniatur verba nec vultus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 25:2)
Abdicatio mea in potestate abdicati est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 2:2)
ille abdicationem uirtute deleuit, ego merui.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION