라틴어 문장 검색

habet enim quaedam quasi ad commonendum oratorem, quo quidque referat et quo intuens ab eo, quodcumque sibi proposuerit, minus aberret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 145:4)
a quo quidem homine iam dudum, Antoni, non aberrat oratio tua, sive tu similitudine illius divini ingeni in eadem incurris vestigia sive etiam illa ipsa legisti atque didicisti, quod quidem mihi magis veri simile videtur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 152:3)
erat enim ab isto Aristotele, a cuius inventis tibi ego videor non longe aberrare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 160:3)
vel quod is, qui audit, alio ducitur cogitatione neque tamen aberrat, quae maxima est delectatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 160:2)
at ego hic scribendo dies totos nihil equidem levor sed tamen aberro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 38 2:4)
nullo enim alio modo a miseria quasi aberrare possum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 44 9:2)
quamquam vereor ne nihil coniectura aberrem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 22 2:7)
audi contra illos qui nomen honestatis a se ne intellegi quidem dicant (nisi forte quod gloriosum sit in volgus id honestum velimus dicere), fontem omnium bonorum in corpore esse, hanc normam hanc regulam hanc praescriptionem esse naturae, a qua qui aberravisset eum numquam quid in vita sequeretur habiturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 189:5)
) Inconstantiam quoque quam X praebet in formis maxumus-maximus, optinere-obtinere, dis-diis similibusque admittendis servandam putavi omninoque nonnisi certis in rebus ubi eum a scribendi ratione a Cicerone adhibita aberrare apertum erat ab eo recessi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말309)
Ego vero memineram, sed te de aeternitate dicentem aberrare a proposito facile patiebar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 80:5)
Sed nescio quo pacto ab eo, quod erat a te propositum, aberravit oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 80:1)
sed redeat, unde aberravit oratio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 66:4)
At quoniam non est quadrato distantiae PS reciproce proportionalis, componet ea cum vi priore vim ab hac proportione aberrantem, idq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 50:14)
ab hac determinatione tanto magis aberrat, quanto major est proportio hujus tertiae vis ad vires priores, caeteris paribus; atq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 50:24)
Praeterea cum Cl. Flamstedius Cometam, qui Mense Novembri apparuerat, eundem esse cum Cometa mensium subsequentium, literis ad me datis aliquando disputaret, & Trajectoriam quamdam ab orbe hocce Parabolico non longe aberrantem delinearet, visum est loca Cometae in hoc orbe Mense Novembri computare, & cum Observationis conferre.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION