라틴어 문장 검색

Victus ad extremum per tanta pericula rerum, Se doluit frustra liquisse domestica lustra, Denique certatim satagit sua commoda statim, Ad modicum factus par fratris et ipsius actus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:23)
Quo solitum iuxta repetente domestica lustra, Ante sui postis stat limen, ut obruat hostis, Nec parcens irae uetat hunc sua tecta subire.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:2)
Decem fere abhinc annos et scriptores latinos cogniturus et rei mathimaticae studiosus Boetio coepi operam dare nec multo post acrius in mathematica inprimis eius opera incumbendi auctor fuit mihi Halmius, ad accuratius cognoscendam linguam latinam hinc quoque aliquantulum afferri posse ratus.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 1:1)
Ecce argumenta, L. B., cur virum probum et strenuum B. G. Teubnerum adii eumque permovi, ut Celso locum concederet in corpore scriptorum classicorum cum graecorum tum latinorum, quod multis jam abhinc annis edere aggressus est.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.8)
nec verbera tergo cessavere tamen, quotiens decepta libido irati caluisset eri, frustraque rogantem iactantemque suos tot iam per lustra labores dotalem genero nutritoremque puellae tradidit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:66)
confusi passim per opaca vagantur lustra, per ignotas angusto tramite valles.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:245)
miscentem incendia Pyrrhum sustinuit toto maerens Oenotria lustro, et prope ter senas Itali per graminis herbas Massylus Poeno sonipes vastante cucurrit Hannibalemque senem vix ad sua reppulit arva vindex sera patrum post bellum nata iuventus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:44)
iam lustra Lycaei atque pecus cordi redituraque rupibus Echo?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae30)
tum multis gravior tandem subiungitur annis, lustrorum numero victus:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix11)
Vivit adhuc completque vagis sermonibus aures gloria fusa Probi, quam non ventura silebunt lustra nec ignota rapiet sub nube vetustas.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:15)
omni nobilior lustro, tibi gloria soli contigit exactum numquam memorata per aevum, germanos habuisse duces;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:136)
non lustra Lycaei, non Erymantheae iam copia sufficit umbrae innumeris exusta rogis, nudataque ferro sic flagrasse suas laetantur Maenala silvas.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:286)
iam neque Partheniis innectere retia lustris nec pharetram gestare libet.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:130)
haecine vita iuvat silvestribus abdita lustris indiscreta feris?'
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:17)
venator defessa toro cum membra reponit, mens tamen ad silvas et sua lustra redit.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION