라틴어 문장 검색

non igitur nostris ullum gaudere Quiritem auguror, at multos indoluisse malis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1252)
quamvis attonitus, sensit tamen omnia, nec te se minus adversis indoluisse suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 416)
indolui, non tam mea quod fortuna male audit, qui iam consuevi fortiter esse miser, quam quod cui minime vellem, sum causa pudoris, teque reor nostris erubuisse malis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 112)
contra mihi videtur veternosi et infelicis animi, imbecillitatis sibi conscii, saepe indolescere, ut exulcerata et aegra corpora, quae ad tactus levissimos gemunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 126:3)
paululum ab aspectu imperatoris processeramus atque etiamnunc chlamydibus induebamur, cum mihi consul ad pectus, praefectorii ad manus cadere, ipse ille reus amicus crebro et abiecte miserantibus cunctis humiliari, ita ut timerem ne mihi invidiam supplicando moveret, quam criminando non concitaverat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 16:3)
aperte invidet, abiecte fingit, serviliter superbit, indicit ut dominus, exigit ut tyrannus, addicit ut iudex, calumniatur ut barbarus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Ecdicio suo salutem 2:2)
namque me multo decumbentibus nostris validiora maeroris retia tenent, quae sunt amicis quaeque et externis indolescenda.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Agricolae suo salutem 1:4)
Forte soporiferas caeli secreta per umbras Iuno, sinu magni semet furata mariti, Theseos ad muros, ut Pallada flecteret, ibat, supplicibusque piis faciles aperiret Athenas, atque ubi per campos errore fatiscere vano immeritam Argian supero respexit ab axe, indoluit visu, et lunaribus obvia bigis advertit vultum placidaque ita voce locuta est:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권130)

SEARCH

MENU NAVIGATION