라틴어 문장 검색

nam Graeca nomina quae genetivum singularem in 'dis' mittunt, in eo tantum et in dativo crescunt, in accusativo et ablativo paria sunt nominativo, ut 'tigris tigridis tigridi tigrin tigris a tigri', 'Isis Isidis Isidi Isin Isis Isi':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 16613)
velisque ministrat 'velis' quidam dativum volunt, non ablativum, ut si dicamus aliquem ministrare convivis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2182)
illius vero ablativi non invenitur nominativus laetus eripit a femine, licet Caper in libris enucleati sermonis dicat 'femen';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3443)
'coniuncta' ergo 'crepidine' pro 'crepidini', sicut haeret pede pes pro 'pedi'. est autem ablativus pro dativo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6538)
'egentem' sane nos ablativo iungimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 272)
'bello' autem incertum dativus an ablativus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1092)
'caelo' autem dativus, 'laudibus' ablativus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1253)
inde Horatius ait et qua pauper aquae Daunus agrestium regnavit populorum pro 'agrestibus populis'. ita et hic 'iustitiae' 'laborum' genetivum pro ablativo posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1262)
nam dicit 'et ultricem pharetra deprome sagittam'. et neotericum putatur ipsum 'sagittam ultricem'. vltricem nomina omnia in 'x' littera terminata ablativum singularem in 'e' mittunt, genetivum vero pluralem in 'um', exceptis his quae omnis sunt generis, ut 'felix';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5902)
ea enim nomina, quae ablativo singulari in 'e' exeunt, si feminina ex se faciunt, similia faciunt;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5195)
antiqui enim 'post' 'ante' 'circum' etiam ablativo iungebant, quod hodie facere minime possumus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 297)
nam ex ablativo, id est 'semine', assumendus nominativus, hoc est 'semen', et erit sic:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3172)
nam si esset praepositio, ablativo cohaereret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 533)
Cicero de officiis tertio "cum paleam eius anuli ad palmam converteret, a nullo vide- batur". hic autem 'crurum tenus' genetivo suo apposuit, alibi ablativo, ut "pube tenus". Modestus 'tenus' pro 'fine' accipit, ut Sallustius "fine inguinum ingrediuntur mare".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 538)
atque in libris quidem iuridicialibus et sacris quos Ziegel perquisivit nominativi formae nonnisi hi et hae adhiberi solent, in dativo et ablativo casu nonnisi his et eis admittuntur, ita tamen ut certa ratione distinguantur, eis raro neque ante relativum pronomen ponatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말388)

SEARCH

MENU NAVIGATION