라틴어 문장 검색

omitto te tali semper agere temperamento, sic semper humanum, sic abstemium iudicari, ut constet indesinenter regem praesentem prandia tua, reginam laudare ieiunia, omitto tanto te cultu ecclesiam tibi creditam convenustare, ut dubitet inspector, meliusne nova opera consurgant an vetusta reparentur, omitto per te plurimis locis basilicarum fundamenta consurgere, ornamenta duplicari;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 3:2)
si abstemium producimus, avarus accipitur:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 10:13)
inter epulas abstemium, inter purpuratos linteatum, inter alabastra censorium;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 5:3)
Age, iam infla buccas, nunciam aliquid suaviter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 611)
Arcadia vero civitas est non ignota Clitor, in cuius agris est spelunca profluens aqua, e qua qui biberint, fiunt abstemii.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장82)
inde quod exprimimus per caulas omne palati diditur et rarae per flexa foramina linguae, hoc ubi levia sunt manantis corpora suci, suaviter attingunt et suaviter omnia tractant umida linguai circum sudantia templa;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION