라틴어 문장 검색

Sed nos, quos crassa Minerva dedecet, non patiamur abstrusa esse adyta sacri poematis, sed archanorum sensuum investigato aditu doctorum cultu celebranda praebeamus reclusa penetralia.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 13:1)
Interdum scopulos avulsaque viscera montis Erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras Cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 10:4)
Quod autem scopulos eructari et erigi eosdemque ipsos statim liquefieri et gemere atque glomerari sub auras dixit, hoc nec a Pindaro scriptum nec umquam fando auditum, et omnium quae monstra dicuntur monstruosissimum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 14:1)
Iamque inopes undae, primum tellure refossa, Occultos latices abstrusaque flumina quaerunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:22)
Sed Scythici vicit rabies Aquilonis, et undas Torsit, et abstrusas penitus vada fecit arenas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:8)
Inde sagittae, Inde faces et saxa volant, spatioque solutae Aeris et calido liquefactae pondere glandes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:33)
in minimum mox contrahit omnia virus Vincula nervorum, et laterum contexta, cavumque Pectus, et abstrusum fibris vitalibus, omne Quidquid homo est, aperit pestis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:29)
Di cinerum, Phrygias colitis quicumque ruinas, Aeneaeque mei, quos nunc Lavinia sedes Servat et Alba, lares, et quorum lucet in aris Ignis adhuc Phrygius, nullique adspecta virorum Pallas, in abstruso pignus memorabile templo, Gentis Iuleae vestris clarissimus aris Dat pia tura nepos, et vos in sede priori Rite vocat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:31)
Probus et 'tempore' legit, ut ipse liquefacto tempora plumbo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 446)
liquefacta saxa putria, decocta in modum calcis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5764)
liquido electro aut liquefacto, aut puro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4021)
liquefacto tempora plumbo diffidit plumbum enim iactum nimio rotatu et aeris calore dissolvitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5851)
parent apparent ac patent, quasi nihil ei absconditum vel abstrusum sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1768)
unde est "quaerit pars semina flammae abstrusa in venis silicis".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1313)
Quadrigarius quarto "inter venas saxi". abstrusum latentem et quasi divinitus absconditum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1352)

SEARCH

MENU NAVIGATION