라틴어 문장 검색

in hac solitudine careo omnium conloquio, cumque mane me in silvam abstrusi densam et asperam, non exeo inde ante vesperum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 15 2:2)
Et tamen isti physici raro admodum, cum haerent aliquo loco, exclamant quasi mente incitati, Empedocles quidem ut interdum mihi furere videatur, abstrusa esse omnia, nihil nos sentire nihil cernere nihil omnino quale it posse reperire;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 19:3)
Sequitur disputatio copiosa illa quidem sed paulo abstrusior - habet enim aliquantum a physicis, ut verear ne maiorem largiar ei qui contra dicturus est libertatem et licentiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 41:1)
ex quo si qua macula concepta est, non modo elui non potest verum usque eo permanat ad animum ut summus furor atque amentia consequatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 1:4)
Sitne igitur malum dolere necne, Stoici viderint, qui contortulis quibusdam et minutis conclusiunculis nec ad sensus permanantibus effici volunt non esse malum dolorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 42:6)
Pythagorae autem doctrina cum longe lateque flueret, permanavisse mihi videtur in hanc civitatem, idque cum coniectura probabile est, tum quibusdam etiam vestigiis indicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 2:3)
nam cum est concupita pecunia nec adhibita continuo ratio quasi quaedam Socratica medicina, quae sanaret eam cupiditatem, permanat in venas et inhaeret in visceribus illud malum, existitque morbus et aegrotatio, quae evelli inveterata non possunt, eique morbo nomen est avaritia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 24:4)
[Ut silicis venis abstrusum excuderet ignem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:7)
Multi aperta transeunt, condita et abstrusa rimantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 4:4)
Abstrusa caeco carcere et saxo exigat aevum, et per omnes torta poenarum modos referre quem nunc occulit forsan volet inops egens inclusa, paedore obruta, vidua ante thalamos, exul, invisa omnibus aethere negate sero subcumbet malis.
(세네카, 아가멤논 18:6)
" quaedam enim in alios conferuntur, sed ad nos usque permanant ;
(세네카, 행복론, Liber V 112:2)
longinqua clausa abstrusa diversa invia emetiemur, nullus obstabit locus:
(세네카, 파이드라 13:20)
abstrusum, abditum
(세네카, Phoenissae 255:2)
aut sepe densa corpus abstrusum tegam.
(세네카, Phoenissae 367:1)
quarum aviditati non solum amoena fontium aut abstrusa puteorum, quamquam haec quoque, sed tota illa vel vicina vel obvia fluenta, id est vitrea Velim* gelida Clitumni, Anienis caerula Naris sulpurea, pura Fabaris turbida Tiberis, metu tamen desiderium fallente, pollicebamur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION