라틴어 문장 검색

sed tamen, ut vir mirae abstinentiae, longe aliter simulavit ex charissimi fratris occasu, quam in ejus corde esset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 60:3)
Rex autem iterato consilio suorum illi secundo ac tertio legationem direxit, quatenus justitiam non devitaret, ne post hac aliquis incusaret regem, nec fateretur aliter quam juste et patienter regem adversus confratrem et unum de principibus Christianorum fecisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 89:4)
quos non aliter gladio metebant, quam messor, qui falce maturas segetes metere solet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 40:2)
Altera vero die illucescente, idem sacerdos et conviator surgens castra Turcorum intravit, aliterque omnia eis referens quam essent, in hunc modum locutus est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 56:1)
"Que si aliter auferri non possent, ipsum cor evellendum esset."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 36:18)
Et uxorem accipias pocius ornatam bonis moribuset in bona societate nutritam, quam divitiis habundantem et aliter malam,et pocius puellam quam viduam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 99:8)
Et aliter eciam diffinitur, "Luxuria est res appetibilis quam fugiendofugamus, et sequendo persequemur vincimurque ab ea.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 35:5)
Quare otium semper fugiendum est, nisi forte otium appelles quando legis,aliter enim morti otium conparatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 35:15)
Utendum est eciam excusatione adversus eos quos invitus offenderis,quacumque possis, quare id quod feceris necesse fuerit, nec aliter facerepotueris, ceterisque operibus et officiis erit id quod violatum est compensandum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 57:1)
Et in tantum tibi vim virepellere licet quod si aliter periculum vitare non poteris, hominem occidisti,per leges et iura nullo modo puniaris.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 70:5)
Aliter autem non est decertandum manu maximo a litterato viro.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 81:2)
Aliter eciamdiffinitur, "Ratio est vis discretiva boni et mali, liciti et illiciti,honesti et inhonesti," cum electione boni et fuga mali.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 5:26)
Vel aliter diffinit Seneca inepistolis sapienciam dicens, "Sapiencia est perfectum bonum mentis humane;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 25:8)
Sed et multi ad aures Melibei aliter consulebant secreto, quam palamdicere vellent, immo palam aliud monstrabant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 19:1)
Quarta vero ratione vitanda est cupiditas et a consiliis penitus removenda, quia "omnes cupiditates portæ sunt inferni, per quas itur in mortem, ""quæ si aliter auferri non possent, ipsum cor evellendum esset."
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 90:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION