라틴어 문장 검색

devoverant enim se ac conspiraverant, in ipso primae noctis silentio nullo somno sopiri, quousque progressi de latibulo subterraneo, universos somno deditos, et secure quiescentes, in impetu et vociferatione ex improviso armis detruncarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 28:2)
Qui, audita Babyloniorum adunatione et oppugnatione adversus Accaron, velociori via accelerabant, ut suis subvenirent, et ab hostili impugnatione liberarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 58:4)
Rex igitur Baldewinus, accelerata via, ut interitum suorum comperit, et urbem ex perfidia civium amissam, Ammiraldum quoque in fraude peremptum, Jerusalem repedavit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 74:5)
Gozelinus audiens Turcos a Turbaysel, quae est Bersabee, Antiochiam divertisse, cum centum equitibus et quinquaginta peditibus ad auxilium Tankradi Antiochiam sine aliqua dilatione acceleravit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 80:1)
Acceleravit et Baldewinus de Burg cum ducentis equitibus et centum peditibus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 80:2)
Non minus ab altera machina milites regis inibi constituti, Turcos Tyriosque impugnabant, et sic eos ab ostio progressos arcu Baleari ferientes perimebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:4)
Turci vero viam Damascum accelerantes, ad mare Galileae castrametati sunt, et praesidium Tabariae obsidentes, hac parte fluminis Jordanis plurimum temporis egerunt, montem Thabor occupantes, et undique Christianorum habitationem delere studentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 18:7)
Ascalonitae, viris Christianis semper infesti, mox Christianorum signis recognitis, in galeidis ferratis et armis occurrere et confligere cum eis accelerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 28:1)
Qui invitatus ad auxilium militum Christi, cum quingentis equitibus et mille peditibus, et cum eo princeps Damasci Dochinus, nunc ipsi regi fide alligatus, in plurimo equitatu versus Antiochiam iter accelerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 38:6)
Ibi in monte Sina monachos Deo servientes audiens commorari, ad eos per devexa montis causa orationis et allocutionis accelerare decrevit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 42:6)
fama tantorum pastorum a terra longinqua huc progressorum attigit aures Gozelini de Curcenay, qui dono regis Baldewini, fratris Godefridi, terram et redditus Tabariae in beneficio obtinuit, eo quod altis parentibus ortus, filius esset amitae Baldewini de Burg facti regis Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:4)
Ait enim lex, "Pena [interlinearabove Peccata] suos tenent auctores, nec ulterius progrediatur penaquam raperiatur delictum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 91:16)
Sed si placet progredere, et quod transferre inactum publicae administrationis futurorum valeamus edissere!
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 91:20)
hac ex causa progressa sum obviam tibi, desiderans faciem tuam invenire.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:7)
et imperata exsequi, et jugum subire, et ad vocem magistri accelerare gradum, aut sistere, aut deflectere, aut aliqua munia sui operis quae jubentur, humano quodam famulatu obire consueverunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION