라틴어 문장 검색

aut quid obest lignea, si hoc potest;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:2)
Veluti cum aliqui falsi testes, qui tamen a judice refelli non possunt, contra innocentem aliquem surgunt, et secundum leges eum reum convincunt qui reus non est, et credi faciunt culpam quae non est. Unde accidit ut, sicut dictum est, judex debeat eum punire, qui tamen non debet puniri a judice, et hoc agere justum sit judici:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 19:8)
Quippe cum dicimus eum aliquid facere, non aliquem in operando motum illi inesse intelligimus, vel aliquam in laborando passionem, sicut nobis accidere solet, sed ejus sempiternae voluntatis novum aliquem significamus effectum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 24:12)
Nec in ipsa novi aliquid accidit, cum per eam novum aliquod opus contingit, nec ex ipsa variatur Deus, quam in mente semper aequaliter habet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:5)
Nam, etsi eclipses solis vel lunae praeter opinionem nostram saepius accidant, naturaliter tamen haec, non fortuitu fiunt:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:16)
nequaquam cum id accidit, ex libero suo arbitrio assequuntur, quod videlicet non minus contingeret eis etiam nihil inde praemeditantibus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:16)
si dives est, praeteritam forte tenacitatem sibi timet obesse.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:7)
Si, ut verbis assertive proponis, facto curaveris adimplere, facile non posset accidere quin a me vel alia retributionem susciperes abundanter.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 17:2)
Mea igitur postera non potest mihi obesse petitio, si me potiora merita tueantur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 8:12)
se ipsum, in quibus non obsit patriae, nec contra fas alium laedat, etiam in inhonestis et turpibus exponendum.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:10)
cum tanta tamen cautione, ac si plurimum obessent prodita, prodessent autem celata.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 2:3)
et secutos impetum, non rationem, sua tali correptione numquam prodesse, immo et obesse plurimum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:27)
Hiis edocta uiam maturius arripit, eius Informat regina gradum gressumque sigillat Incessu proprio, ne locus abditus, anceps Callis, distortus limes, uia dissona gressus Virginis impediat, comitem sibi destinat illam, Que Fronesi mentem proscriptam reddidit, eius Resiituens uisum, cui cessit abusio morbi, Quam uia nulla latet, nullus locus abditur illi, Non delirus obest limes, non semita fallit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:2)
Hi vero dolentes, rebus et armis vacui, usque ad praedictam Belegravam, quo Walterus cum omni manu sua extra muros ad hospitandum tentoria posuerat, iter acceleraverunt, omne infortunium quod eis acciderat sibi referentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:8)
» Godefridus dux, audita hac legatione, consilio suorum habito, fiduciam statuendae pacis requirit, haesitans ne Turcorum perfidia sibi suisque aliquo iniquo machinamento obesse possit, corrupto foedere sub aliqua pravae occasionis industria.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 16:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION