라틴어 문장 검색

Inter tot urgentia, Hermogene defuncto, ad praefecturam promovetur Helpidius, ortus in Paphlagonia, aspectu vilis et lingua, sed simplicioris ingenii, incruentus et mitis, adeo ut cum ei coram innocentem quendam torquere Constantius praecepisset, aequo animo abrogari sibi potestatem oraret, haecque potioribus aliis ex sententia principis agenda permitti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 6장 9:1)
Quibus percitus, ut propius agens, futuros possit antevenire conatus, quam primum hibernis egressus, accito undique equitatu, peditumque robore, quo fidebat, per Capersanam Euphrate navali ponte transcurso Edessam petit, uberem commeatibus et munitam, ibi parumper operiens, dum exploratores aut perfugae motum castrorum hostilium indicarent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 7장 7:1)
Levibus tamen indiciis super Iuliani motu Lucillianus percitus comes, qui per illas regiones rem curabat ea tempestate castrensem, agensque apud Sirmium milites congregans, quos ex stationibus propinquis acciri celeritatis ratio permittebat, venture cogitabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 9장 5:1)
Quae cum Tertullo administrante adhuc praefecturam, recitarentur in curia, eminuit nobilitatis cum speciosa fiducia, benignitas grata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 7:2)
Quae dum aguntur ita sollicite, nuntii percrebuere certissimi, quorum clara fide compertum est, Iulianum Italiam et Illyricum cursu celeri praetergressum, claustra interim occupasse Succorum, accita undique praestolantem auxilia, ut multitudine stipatus armorum pervaderet Thracias.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 6:1)
Quo viso Iulianus obstipuit, et Ego inquit non rationalem iussi, sed tonsorem acciri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 9:2)
Verum ut compertum est postea, hac eadem nocte Palatini Apollinis templum, praefecturam regente Aproniano, in urbe conflagravit aeterna, ubi ni multiplex iuvisset auxilium, etiam Cumana carmina consumpserat flammarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 3:3)
De Aproniani Praefectura urbana Romae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장1)
Dum haec in Oriente volubiles fatorum explicant sortes, Apronianus regens urbem aeternam, iudex integer et severus, inter curarum praecipua, quibus haec praefectura saepe sollicitatur, id primum opera curabat enixa, ut veneficos (qui ) captos postque agitatas quaestiones nocuisse quibusdam apertissime confutatos, indicatis consciis morte multaret, atque ita paucorum discrimine reliquos (siqui laterent), formidine parium exturbaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장 1:1)
Cuius morum intolerantiae, haec quoque pernicies accedebat, quod cum ditaretur luctibus alienis, erat inexorabilis et crudelis, et intrepido corde durissimus, nec reddendae nec accipiendae rationis umquam capax, invisior Cleandro, quem agentem sub imperatore Commodo praefecturam, sublata vecordia, diversas legimus vexasse fortunas, et onerosior Plautiano, qui praefectus itidem sub Severo, ultra mortalem tumens cuncta confuderat, ni gladio perisset ultore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 8:1)
Ut quondam Pescennius Niger, ad subveniendum spei rerum extremae, a Romano populo saepe accitus, dum diu cunctatur in Syria, a Severo superatus in sinu Issico (qui est in Cilicia, ubi Dareum Alexander fudit) fugatusque in suburbano quodam Antiochiae, gregarii manu militis interiit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 12:1)
Inter quos eminebat Araxius, in ipso rerum exustarum ardore adeptus ambitu praefecturam, et Agilone intercedente genero supplicio insulari multatus, breve post tempus evasit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 7:2)
Eoque diu cunctante, causanteque diffusos per varia barbaros semet adoriri non posse, accitoque paulo postea ut cum Gratiano, etiam tum privato, susciperet insignia consulatus, Iovinus equitum magister accingitur, et instructus paratusque cautissime, observans utrumque sui agminis latus, venit prope locum Scarponna, ubi inopinus maiorem barbarorum plebem antequam armaretur, temporis brevi puncto praeventam ad internecionem exstinxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 1:2)
Hic cum magnificos praetor ederet ludos, et uberrime largiretur, plebis nequiens tolerare tumultum, indignis multa donari saepe urgentis, ut et liberalem se et multitudinis ostenderet contemptorem, accitos a Vaticano quosdam egentes, opibus ditaverat magnis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 6:1)
In praefectura enim urbana, quam adhuc administrans exstinctus est, tempus anceps metuens tyrannidis, cuius arbitrio, tamquam inter dignorum inopiam, ad id escenderat columen, lenis videri cogebatur et mollior.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION