라틴어 문장 검색

tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni consuerant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:9)
unde oriebantur risus dulcesque cachinni, omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:12)
Persius sed sum petulanti splene cachinno.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2192)
risuque soluto id est cachinno.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3861)
in utroque cachinnos inridentium commovebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장2)
in quo Alcibiades cachinnum dicitur sustulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 16:8)
Et cum sint populares multi variique lapsus, vitanda est acclamatio adversa populi, quae aut orationis peccato aliquo excitatur, si aspere, si arroganter, si turpiter, si sordide, si quo animi vitio dictum esse aliquid videtur, aut hominum offensione vel invidia, quae aut iusta est aut ex criminatione atque fama, aut res si displicet, aut si est in aliquo motu suae cupiditatis aut metus multitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 339:1)
me vero teste producto credo te ex acclamatione Clodi advocatorum audisse quae consurrectio iudicum facta sit, ut me circumsteterint, ut aperte iugula sua pro meo capite P. Clodio ostentarint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 8:7)
adprobata valde sententia C. Cato contra dixit et Cassius maxima acclamatione senatus, cum comitia iudiciis anteferrent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 1 2:5)
nam, ut surrexit, operae Clodianae clamorem sustulerunt, idque ei perpetua oratione contigit non modo ut acclamatione sed ut convicio et maledictis impediretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 3:5)
sed sum petulanti splene) cachinno.
(페르시우스, 풍자, satire 115)
his populus ridet, multumque torosa iuventus ingeminat tremulos naso crispante cachinnos.
(페르시우스, 풍자, satire 346)
Vereor ergo ut sit satis congruens, cum in dicendo assentationem vulgi acclamationemque defugerim, nunc eadem illa editione sectari, cumque plebem ipsam, cui consulebatur, limine curiae parietibusque discreverim, ne quam in speciem ambitionis inciderem, nunc eos etiam, ad quos ex munere nostro nihil pertinet praeter exemplum, velut obvia ostentatione conquirere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 17:1)
est, quae perverso distorqueat ora cachinno:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 58:2)
quae quis non videat sapientum digna cachinno?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2139)

SEARCH

MENU NAVIGATION