라틴어 문장 검색

Gallicanos vero tractus Franci et Saxones, eisdem confines, quo quisque erumpere potuit, terra vel mari, praedis acerbis incendiisque, et captivorum funeribus omnium violabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 8장 5:2)
Proinde ab Arelate secundis egressus auspiciis, emeatoque mari cum classe, quam ductabat, nullo de se rumore praegresso, defertur ad Sitifensis Mauritaniae litus, quod appellant accolae . Ibique inventum casu Romanum leniter allocutus, misit ad vigilias ordinandas et praetenturas, parum super his quae verebatur increpitum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 5:1)
Quae dum ita procedunt, Mascizel reparatis viribus nationum confinium adminicula ductans, conserta manu cum nostris, fusis e parte suorum compluribus, ipse equi pernicitate aegre discrimine mortis exemptus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 14:1)
quod accolae ferentes indigne, suique cautiores, legatione tenus interim et susurris arcebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 2:2)
Secuto post haec anno Gratiano asscito in trabeae societatem Aequitio consule, Valentiniano post vastatos aliquos Alamanniae pagos, munimentum aedificanti prope Basiliam, quod appellant accolae Robur, offertur praefecti relatio Probi, docentis Illyrici clades.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 3장 1:1)
nihil ex communi mente procerum gentis delictum asseverantes in nostros, sed per extimos quosdam latrones, amnique confines evenisse, quae inciviliter gesta sunt, etiam id quoque addendo, ut sufficiens ad facta purganda firmantes, quod munimentum extrui coeptum nec iuste nec opportune ad ferociam animos agrestes accendit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 6장 2:3)
Igitur Huni pervasis Halanorum regionibus, quos Greuthungis confines Tanaitas consuetudo cognominavit, interfectisque multis et spoliatis, reliquos sibi concordandi fide pacta iunxerunt, eisque adhibitis confidentius Ermenrichi late patentes et uberes pagos repentino impetu perruperunt, bellicosissimi regis, et per multa variaque fortiter facta, vicinis nationibus formidati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 3장 1:1)
Et iam Lentiensis Alamannicus populus, tractibus Raetiarum confinis, per fallaces discursus, violato foedere dudum concepto, collimitia nostra temptabat, quae clades hinc exitiale primordium sumpsit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 2:1)
Ex hac natione quidam inter principis armigeros militans, poscente negotio reversus in larem, ut erat in loquendo effusior, interrogantes multos quid ageretur in palatio, docet arcessitu Valentis patrui Gratianum Orientem versus mox signa moturum, ut duplicatis viribus repellantur plagarum terminalium accolae, ad Romanarum rerum excidium coniurati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 3:1)
Hostium enim paucis spoliandi gratia mortuos per ea loca diu versatis, nullus fugatorum vel accolarum illuc adire est ausus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 12:2)
Missi sunt de hoc conventu quidam Francorum et Saxonum primores trans Albim fluvium ad confinia Nordmannorum, qui pacem cum eis secundum petitionem regum illorum facerent et fratrem eorum redderent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 813 221:1)
Interea, cum in confinibus Nordmannorum tam de foedere inter illos et Francos confirmando quam de Herioldi rebus tractandum esset et ad hoc totius pene Saxoniae comites simul cum markionibus illo convenissent, Herioldus rerum gerendarum nimis cupidus condictam et per obsides firmatam pacem incensis ac direptis aliquot Nordmannorum villulis inrupit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 828 331:1)
Nortmanni vero Tornacam civitatem et omnia monasteria supra Scaldum ferro et igne devastant, interfectis accolis terrae atque captivatis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 9:2)
Sed Nortmanni non cessant a rapinis, fugatis omnibus *accolis, qui relicti fuerant trans Sumnam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 19:3)
Indeque omne regnum usque Hisam ferro et igne devastant, subversis moeniis et monasteriis atque aecclesiis usque ad solum dirutis servitoribusque divini cultus aut gladio aut fame peremptis aut ultra mare venditis et accolis terrae deletis, nemine sibi resistente.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 19:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION