라틴어 문장 검색

Est enim natura siccus et calidus, et fluxum quidem corporis calore contrahit, humorem vero siccitate vel coercet vel exorbet.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 5:2)
Igitur longinquitate temporis de utroque aliquid exorbente vinum meracius fit, mel aridius:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 10:5)
In illud enim vacuum quod superne liquido caret aer advena incidit, qui tenuissimum quemque humorem elicit et exorbet:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 12:2)
ideo sitim quam repperit nullo solatio sublevat, immo quicquid foris humoris nactus est exorbet, et inde penuria eius, quae sitis vocatur, augetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 19:4)
Terentius per amicitiam, quae coepta a parvulis cum aetate adcrevit simul, Iuvenalis ille excludatur amicus iam senior, cuius barbam tua ianua vidit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5373)
"nam in pulcro genere vivendi et perseverat suus et adcrescit alienus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 7:2)
omitto faucis, ex quibus te eripi vis, ne iudicio iniquo exsorbeatur sanguis tuus, quod sapienti negant accidere posse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 225:5)
Et tu nisi istum tecum assidue detines Feroxque ingenium comprimis clementia, Vide ne querela maior accrescat domus.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Paterfamilias et Aesopus: Quomodo domanda sit ferox iuventus.8)
Nam veteribus negotiis nova accrescunt, nec tamen priora peraguntur:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 8 3:1)
Proca natus in illis praeda recens avium quinque diebus erat, pectoraque exsorbent avidis infantia linguis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권96)
Per te deos oro et nostram amicitiam Chreme Quae incepta a parvis cum aetate accrevit simul, Perque unicam gnatam tuam et gnatum meum, Cuius tibi potestas summa servandi datur, Ut me adiuves in hac re, atque ita ut nuptiae Fuerant futurae fiant.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 320)
unde etiam trimetris adcrescere iussit nomen iambeis, cum senos redderet ictus, primus ad extremum similis sibi:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:11)
invidia adcrevit, privato quae minor esset.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate10)
sed nobis iam paulatim adcrescere puer et exire de gremio et discere serio incipiat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 68:1)
Prope est a timente, qui fatum segnis expectat, sicut ille ultra modum deditus vino est, qui amphoram exiccat et faecem quoque exorbet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 32:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION