라틴어 문장 검색

decora omnia regni accumulant fasces et princeps consule crescit, personat ergo tuum caelo, rure, urbibus, undis exsultans Europa sophos, quod rector habens, victor qui fueras, fateor, trepidaverat orbis dum non vis vicisse tibi nimioque pudore quod regnum mereare doles tristique repulsa non moderanda subis quae defendenda putasti.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 3)
"tu limite coepto tende libens sacrumque latus geniumque potentem inrequietus ama, nunc, quod cupis ipse iuberi, da Capitolinis aeternum sedibus aurum, quo niteat sacri centeno pondere vultus Caesaris et propriae signet cultricis amorem sic ego nec Furias nec deteriora videbo Tartara et Elysias felix admittar in oras."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam74)
Adcumulat crebros turbatrix Fama pavores:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권163)
nemori Latonia cultrix additur;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권187)
"pavet omnis ager respersaque cultrix arbor, et attoniti currum erexere leones."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권60)
hi sertis, hi veris honore solutos adcumulant artus patriaque in sede reponunt corpus adoratum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권353)
"en locus officio, cultrix placitissima nostri Inachis Argia cernis qua nocte vagetur nec reperire virum densis queat aegra tenebris?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권133)
quod si nihil cum potentiore iuris humani relinquitur inopi, at ego ad deos vindices intolerandae superbiae confugiam et precabor ut iras suas vertant in eos quibus non suae redditae res, non alienae accumulatae satis sint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 9:1)
mater cultrix cybeli 'mater' proprie, 'cultrix' autem 'Cybeli', id est montis Phrygiae, in quo colitur, a quo et Cybele dicta est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1112)

SEARCH

MENU NAVIGATION