라틴어 문장 검색

Sed castos docet et probos amores, Lusus, delicias facetiasque.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXV5)
qualis tum patronus iustitiae fuit contra accuratam orationem Phili!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 32:6)
sed ut intelle- ctum est quantam vim haberet accurata et facta quodam modo oratio, tum etiam magistri dicendi multi subito exstiterunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 1:1)
P. Scipio, qui est in consulatu mortuus, non multum ille quidem nec saepe dicebat, sed et Latine loquendo cuivis erat par et omnis sale facetiisque superabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 1:1)
a principio statim, quod erat apud eum semper accuratum, exspectatione dignus videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 1:3)
vehemens et interdum irata eL plena iusti doloris oratio, multae et cum gravitate facetiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 1:5)
summa libertas in oratione, multae facetiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 1:5)
festivitate igitur et facetiis, inquam, C. Iulius L.F. et superioribus et aequalibus suis omnibus praestitit oratorque fuit minime ille quidem vehemens, sed nemo umquam urbanitate, nemo lepore, nemo suavitate conditior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 1:1)
Inferioris autem aetatis erat proximus L. Sisenna, doctus vir et studiis optimis deditus, bene Latine loquens, gnarus rei publicae, non sine facetiis sed neque laboris multi nec satis versatus in causis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:1)
C. etiam Iulius aedilis curulis cottidie fere accuratas contiones habebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 2:6)
] et erat oratio cum incitata et vibrans tum etiam accurata et polita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 95장 2:4)
Sale vero et facetiis Caesar, Catuli patris frater, vicit omnes, ut in illo ipso forensi genere dicendi contentiones aliorum sermone vinceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 171:7)
Quid enim tam aut visendum aut audiendum fuit quam summorum oratorum in gravissima causa accurata et inimicitiis incensa contentio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 7장 4:4)
accedat eodem oportet lepos quidam facetiaeque et eruditio libero digna celeritasque et brevitas et respondendi et lacessendi subtili venustate atque urbanitate coniuncta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 17:2)
atque is non accurata quadam orationis copia, sed nutu atque verbo libertinos in urbanas tribus transtulit, quod nisi fecisset, rem publicam, quam nunc vix tenemus, iam diu nullam haberemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 38:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION