라틴어 문장 검색

Sed quamuis artificii enormitas imperitiam accuset artificis, in adulterino opere imperitie uestigium manus relinquat opificis, opus tamen sui ueniam deprecatur erroris, cum tenuis humane rationis igniculus multis ignorantie obnubiletur erroribus, humani ingenii scintilla multas erroris euanescat in nebulas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:3)
"Sepe, diu, multum solerti mente retracto Singula que nostre pinxit solercia dextre, Sed nichil invenio quod in omni parte beate Viuat, quin multas nobis deferre querelas Possit, si hanc nostram uelit accusare Mineruam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:1)
Si labor accusat nostros in munere tanto Deffectus honerique manus succumbere nostro, Hoc decus excusat, soluens objecta pudoris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:10)
Segniciemque meam non tanti massa laboris Accusare potest;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:33)
Nec in hac re hominis natura potest meae dispensationis ordinem accusare:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:34)
hujus propaginem divulgati concubinatus accusat vulgaritas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:52)
Accusabant enim eosdem Turcos plurimae illustres feminae civitatis, ostendentes eis aures et nares quas sibi detruncaverant, eo quod stupri sui eas consentaneas invenire nequiverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 26:10)
Inter haec et alia Baldewinus apud eum est accusatus eo quod, Turcis attritis et exstinctis, non solum civitatem Rohas, sed et omnia in circuitu praesidia suo subjugasset [0485C] dominio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 20:7)
Sed Pisani et Genuenses non nimium super his injuriis criminandi sunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 110:4)
- Prima sessione regis, Tankradus accusatur, vocatur et adesse dedignatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 88:2)
Non aliqua dehinc mora, rex Jerusalem patriarcham de perfidia, qua egerat cum Tankrado adversus eum, ne dignus haeres Godefrido succederet, sed Boemundus externi sanguinis regnum possideret, coram omni Ecclesia interpellavit, eo quod de hoc scelere multum a suis optimatibus criminaretur, objiciens ei, jam ipsam fraudem esse detectam in litteris, per Morellum, qui secretarius ipsius erat, [0594C] Boemundo transmissis, sed in via ablatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 93:1)
Nulla deinceps mora die statuto, et concilio fidelium episcoporum abbatumque collecto, in audientia omnium qui aderant et praesentia legati S. Romanae Ecclesiae, patriarcham assistentem Baldewinus rex reum perjurii, traditionis regni Jerusalem, homicidii, ut a Boemundo occideretur in via, qua a Rohas Hierosolymam ascenderet, deprehensis litteris criminando et imputando astruxit, sub testimonio totius S. Hierosolymitanae Ecclesiae;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 97:1)
Quapropter in amaritudine animi Romam tendens, ipsum imperatorem [0626C] criminatus est in Ecclesia Beneventana:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 96:3)
quidam vero ex oblatione et pecunia fidelium subterrata constanter et obnixe criminati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 32:6)
tandem consilio suorum cum mille quingentis militibus loricatis descendit, ut de omnibus his quibus a Baldewino de Burg accusaretur audiret ac responderet;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 42:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION