라틴어 문장 검색

Amarissimam choleram tuae sensere fauces, egessisti acescentes et morbidos cibos, relevasti aestuantem stomachum:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:2)
vultus gravis, horrida siccae silva comae, nullus tota nitor in cute, qualem Bruttia praestabat calidi tibi fascia visci, sed fruticante pilo neglecta et squalida crura.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX6)
Cum ergo prima digestio vertit in sucum, quia non simul omnia accepta vertuntur, quod prius versum est, dum alia tardius vertuntur, acescit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 27:3)
Quod autem acescere vel nonnumquam fumare in stomacho cibum vis adsignare varietati, ut credamus, pronunties oportet aut semper eum qui vario cibo utitur haec pati aut numquam illum pati qui simplicem sumit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 22:1)
brumali frigore viscum bene 'brumali' addidit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2051)
tum laqueis captare feras et fallere visco inuentum e. m. c. c. s. 'captare' occupare velle.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1391)
'fallere visco' ad aucupium;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1394)
item ad venationem 'et magnos canibus circumdare saltus'. male autem de aucupio quidam hoc respuunt, totum refe- rentes ad venationem, et dicunt, 'fallere visco' pro visceratione positum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1395)
vinum enim factum de uvis inmaturis cito acescit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4082)
et visco et phrygiae s. p. l. i. ordo est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 411)
servant gluten, quod est lentius et visco et Phrygiae Idae pice.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 412)
provisum etiam ut si qua minima bestiola conaretur inrumpere in sordibus aurium tamquam in visco inhaeresceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 144:3)
illum sideribus caput inmiscere propinquis, hunc in caenosas subito cecidisse paludes, omnibus una subest natura, sed exitus omnes non unus peragit placitorum segrege forma, haud secus ac si olim per sudum lactea forte lapsa columbarum nubes descendat in arvum ruris frugiferi, laqueos ubi callidus auceps praetendit lentoque inlevit vimina visco, sparsit et insidias siliquis vel farre doloso, inliciunt alias fallentia grana, gulamque innectunt avidam tortae retinacula saetae, molle vel inplicitas gluten circumligat alas, ast aliae, quas nullus amor prolectat edendi, gressibus innocuis sterili spatiantur in herba suspectamque cavent oculos convertere ad escam;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1216)
Quale solet silvis brumali frigore viscum fronde virere nova, quod non sua seminat arbos, et croceo fetu teretis circumdare truncos, talis erat species auri frondentis opaca ilice, sic leni crepitabat brattea vento.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 8:11)
tum laqueis captare feras et fallere visco inventum et magnos canibus circumdare saltus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION