라틴어 문장 검색

In somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector visus adesse mihi, largosque effundere fletus, raptatus bigis, ut quondam, aterque cruento pulvere, perque pedes traiectus lora tumentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 12:2)
"Italiam" primus conclamat Achates, "Italiam" laeto socii clamore salutant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 22:2)
Et nox atra polum bigis subvecta tenebat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 28:2)
Quin protinus omnia perlegerent oculis, ni iam praemissus Achates adforet, atque una Phoebi Triviaeque sacerdos, Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 2:14)
Cui fidus Achates it comes, et paribus curis vestigia figit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 7:2)
Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto Aurora in roseis fulgebat lutea bigis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 3:1)
Filius huic Pallas, illi comes ibat Achates.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 19:7)
Vix ea fatus erat, defixique ora tenebant Aeneas Anchisiades et fidus Achates multaque dura suo tristi cum corde putabant, ni signum caelo Cytherea dedisset aperto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 21:1)
Iamque adeo exierat portis equitatus apertis, Aeneas inter primos et fidus Achates, inde alii Troiae proceres, ipse agmine Pallas in medio chlamyde et pictis conspectus in armis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 24:1)
Fidum Aeneas adfatur Achaten:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:12)
sed non et figere contra est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:20)
bigis it Turnus in albis, bina manu lato crispans hastilia ferro;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 8:2)
Atque ea dum campis victor dat funera Turnus, interea Aenean Mnestheus et fidus Achates Ascaniusque comes castris statuere cruentum, alternos longa nitentem cuspide gressus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 17:1)
Ferit ense gravem Thymbraeus Osirim, Archetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates Ufentemque Gyas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 19:11)
tuus ille bis seno meruit labore adlegi caelo magnus Alcides, cui lege mundi Iuppiter rupta geminavit horas roscidae noctis iussitque Phoebum tardius celeres agitare currus et tuas lente remeare bigas, pallida Phoebe;
(세네카, 아가멤논 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION