라틴어 문장 검색

alpinis quoque ea gentibus haud dubie origo est, maxime Raetis, quos loca ipsa efferarunt ne quid ex antique praeter sonum linguae, nec eum incorruptum, retinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 380:1)
Is et ipse Alpinus amnis longe omnium Galliae fluminum difficillimus transitu est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 317:1)
per omnia nive oppleta cum signis prima luce motis segniter agmen incederet pigritiaque et desperatio in omnium voltu emineret, praegressus signa Hannibal in promunturio quodam, unde longe ac late prospectus erat, consistere iussis militibus Italiam ostentat subiectosque Alpinis montibus circumpadanos campos,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 363:1)
An me in praetorio patris, clarissimi imperatoris, prope natum, certe eductum, domitorem Hispaniae Galliaeque, victorem eundem non Alpinarum modo gentium, sed ipsarum, quod multo maius est, Alpium, cum semenstri hoc conferam duce, desertore exercitus sui?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 456:1)
non enim receperunt modo Arverni eum deincepsque aliae Gallicae atque Alpinae gentes, sed etiam secutae sunt ad bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 583:2)
"quid porro, si satis confisi Carthaginienses consensu Africae, fide sociorum regum, moenibus suis, cum tuo exercitusque tui praesidio nudatam Italiam viderint, ultro ipsi novum exercitum in Italiam aut ex Africa miserint, aut Magonem, quem a Baliaribus classe transmissa iam praeter oram Ligurum Alpinorum vectari constat, Hannibali se coniungere iusserint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 633:1)
inde ad oram Ligurum Alpinorum, si quos ibi motus facere posset, classem appulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 715:1)
igitur Poenus Savone, oppido Alpino, praeda deposita et decem longis navibus in statione ad praesidium relictis, ceteris Carthaginem missis ad tuendam maritumam oram, quia fama erat Scipionem traiecturum, ipse societate cum Ingaunis, quorum gratiam malebat, composita Montanos instituit oppugnare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 717:1)
frater eius verba in senatu fecit questus Alpinorum populorum agros, sociorum suorum, depopulatum C. Cassium esse et inde multa milia hominum in servitutem abripuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 51:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION