라틴어 문장 검색

Qui etiam cum ab operando quiescere dicitur, consummationem operis ejus, non eum ab aliquo actionis motu cessare significamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:1)
Ipsa quippe ejus dispositio, quam in mente habuit ab aeterno, ejus actio dicitur, cum ad effectum perducitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:4)
Quod casu evenit, ita contingit, ut ex nulla institutione naturae praenoscere possemus quod futurum esset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:15)
et in rerum praefixum est institutione, unde haec scire possemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:17)
Ideoque id non tam casu quam ratione fieri dicendum est, neutrum tamen horum naturaliter contingit, sed utrumque pariter ex aliqua nostra voluntate, non ex aliqua institutione naturae ad hoc nos compellente, ut magis hoc voluntarium quam necessarium dicatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:5)
Qui si nunc quoque hominem ex limo terrae formaret, vel feminam de costa viri produceret, sicut in primis actum est parentibus, nemo utique esset qui contra naturam vel praeter naturam id fieri non censeret, eo, ut dictum est, quod primordialium causarum institutio ad hoc minime sufficere posset, nisi Deus praeter solitum propria voluntate vim quamdam rebus impartiret, ut hoc inde fieri posset, qua videlicet voluntate et ex nihilo cuncta potuit creare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:20)
Quod autem illa passio sit innata, manifesta tibi ratione ostendo, quia passio illa ex nulla oritur actione subtiliter veritate inspecta;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:15)
Tales si forte in amicitiam receperimus, patienter tolerandi sunt, et cum nobis constet de affectu certitudo, si quis fuerit vel sermonis vel actionis excessus, amico id indulgendum;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:40)
Petrus ergo exponitur actioni, Iohannes reservatur affectui, quia:
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:47)
angelus actione componit;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:50)
angelus operatur actionis ministerio;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:53)
Juxta enim ipsius fidele testimonium, homo mea actione nascitur, Dei auctoritate renascitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:99)
Tunc astantes a suae conquestionis lacrymis feriantes, profunda capitum demissione, submisse gratiarum actiones naturae abundanti professione solvunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:1)
Tunc Hymenaeus solemniori vultu laetitiae gratiarum actiones epilogans, et legationem destinatam initians, suosque a sopore pigritiae excitans consodales, jussit ut suis invigilantes organicis instrumentis, a somno silentii eadem excitarent, et ad harmonici melodiomatis modulos invitarent.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:14)
Quas ille dare non recusavit, sed cum gratiarum actione accommodavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION