라틴어 문장 검색

Specillum quoque lana involutum in calidum oleum demittitur, eoque ipse dens fovetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장9)
Quod si puer est, cui id incidit, specillum lana involutum in medicamentum demittendum est, et super ulcus tenendum, ne per inprudentiam adurentia devoret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장14)
Quae si cutem occupavit, protinus specillum subiciendum, eaque incidenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장65)
Si id in summa glande circa fistulam urinae est, prius in eam tenue specillum demittendum est, ne claudatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장82)
postero die acu conpungendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장163)
— Igitur si sub cute transversa fistula est, demitti specillum debet, supraque ea incidi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장3)
Si flexus reperientur, hi quoque simul specillo et ferro persequendi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장4)
At si recta subter tendit, ubi, quo maxime ferat, specillo exploratum est, excidi is sinus debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장7)
Igitur in haec genera demisso specillo duabus lineis incidenda cutis est, ut media inter eas habenula tenuis admodum eiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장43)
ipse hamulo adprehenso levare unguem, eumque acu traicere linum trahente;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장38)
deinde acum ponere, lini duo capita adprehendere, et per ea erecto ungue, si qua parte oculo inhaeret, manubriolo scalpelli deducere, donec ad angulum veniat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장39)
Igitur aversum specillum inserendum, diducendaeque eo palpebrae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장71)
Si pili nati sunt, qui non debuerunt, tenuis acus ferrea ad similitudinem hastae lata in ignem coicienda est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장106)
Quidam aiunt acu transui iuxta pilos in exteriorem partem palpebrae oportere eamque transmitti duplicem capillum muliebrem ducentem;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장112)
atque ubi acus transit, in ipsius capilli sinum, qua duplicatur, pilum esse coiciendum et per eum in superiorem palpebrae partem adtrahendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장113)

SEARCH

MENU NAVIGATION