라틴어 문장 검색

cujus ligaturas ferro fabricatas et connexas, coriis equinis, taurinis, camelinis operuerunt, ne igne cum pice et sulphure injecto, a Turcis combureretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 80:9)
Fabros, qui in omni regione commorabantur, catenas et vincula fabricare constituit, in quibus vincti et captivati peregrini in barbaras terras abducerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 16:4)
Quod omnibus utile visum est consilium, machinas et mangenas arietesque fabricari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 4:2)
Ubi machina et omnia instrumenta mangenarum et arietis ad unguem fabricata sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 18:2)
Collocatis ergo undique tentoriis, aptaverunt machinas et instrumenta mangenarum, spatio septem hebdomadarum summo studio ea fabricantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 2:4)
Ad hanc ducis vocem et admonitionem universi fugae intenti et timore concussi, tunc solatio roborati, obsidionem circa Assur amplius et validius quam antea firmaverunt, donec et altera machina iterato fabricata muris applicaretur, per quam civitas capta redderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 10:1)
Illic vero aliquot diebus tormenta lapidum et machinas fabricantes, deinde urbem et cives sine modo viriliter et non parce assilientes, usquequaque oppugnabant, donec Sarracenorum et vires et manus ad resistendum fessae nihil ultra ausi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 54:6)
[0657C] Rex Acram cum patriarcha et omni domo sua descendit, machinas et plurima tormentorum genera per dies quadraginta fabricans et componens, ordinansque omnia ad unguem fieri quae ad assultum urbis videbantur aptiora.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 8:1)
"Sapienciaanimum firmat et fabricat, vitam disponit, regit actiones, agenda et omittendademonstrat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 26:3)
Sapiencia insuper "animum firmat et fabricat, vitadisponit, regit actiones, agenda et omittenda demonstrat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 14:7)
(2) Ad aliud dicendum, quod hora talis difficulter scitur, et ideo inventum est remedium, ut accipiatur ascendens gradus occulti, hoc est horae coniunctionis vel praeventionis luminarium adaequatur circulus, quia ille habet influentiam ad omnem nativitatem, quae proximo sequitur;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 12:1)
ut te extollas sicut Adam, et dum vis adaequare Deum similitudine potestatis, divina praecepta despicias, et quae habebas, incipias amittere.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 2:10)
Denique pro philosopho cantor, et in locum oratoris doctor artium ludicrarum accitur, et bibliothecis ritu in perpetuum clausis, organa fabricantur hydraulica, et lyrae ad speciem carpentorum ingentes, tibiaeque et histrionici gestus instrumenta non levia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 18:2)
Hunc Prosper adaequabat, pro magistro equitum agente etiam tum in Galliis, militem regens, abiecte ignavus et (ut ait comicus) arte despecta furtorum rapiens propalam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 13장 3:1)
equus quem fabricare disponis, ita late succedat, ut iste quem videmus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION