라틴어 문장 검색

Etsi Washingtonius, jam senex, otium privatum, prae omnibus, adamavit, hostes, tamen, patriam charissimam invadere, ferre haud potuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.44)
Patre, adhuc puer, orbatus, sub matris tutela adolevit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.199)
vir, denique, probus fuit, patriamque adamavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.231)
"Sin autem perseveraveris in scelere, et marito simul orbaberis et filiis."
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:9)
Orbata patris morte viro quoque post nuptias septimo mense privata est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 2:1)
mense quidem brumae, quo iam mercator Iason clausus et armatis opstat casa candida nautis, grandia tolluntur crystallina, maxima rursus myrrhina, deinde adamans notissimus et Beronices in digito factus pretiosior:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI80)
Sed nec mari summovisse contentus, validissimas urbes eorum et diutina praeda abundantes, Phaselim et Olympum evertit Isaurosque ipsam arcem Ciliciae, unde conscius sibi magni laboris Isaurici cognomen adamavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 5:1)
at mater viridis saltus orbata peragrans novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis, omnia convisens oculis loca, si queat usquam conspicere amissum fetum, completque querellis frondiferum nemus adsistens et crebra revisit ad stabulum desiderio perfixa iuvenci, nec tenerae salices atque herbae rore vigentes fluminaque ulla queunt summis labentia ripis oblectare animum subitamque avertere curam, nec vitulorum aliae species per pabula laeta derivare queunt animum curaque levare;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:10)
Hos quoque tamquam heroice incomptos adamavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 5:2)
Erat autem Antigonus uno orbatus oculo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 12:5)
Ceu morte parentem Natorum orbatum, longum producere funus Ad tumulum iubet ipse dolor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:46)
Regni possessor inertia Pallentes aperit sedes, abruptaque saxa Asperat, et durum vinclis adamanta, paratque Poenam victori.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:37)
Funde tuo lacrimas orbata Bononia Rufo, Et resonet tota planctus in Aemilia:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXXV3)
haec tamen Martis et Otreres filia fuit, quam Achilles cum adversum se pugnantem peremisset post mortem eius adamavit eamque honorifice sepelivit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4914)
'ille' autem honoris est, ut sic Iuppiter ille monebat, vel 'tune ille' videtur beneficium Veneris admirari in eo, quem adamatura est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6172)

SEARCH

MENU NAVIGATION