라틴어 문장 검색

"Hyrcaniam Nabarzanes occupavit, Bactra non possidet solum parricida Bessus, sed etiam minatur, Sogdiani, Dahae, Massagetae, Sacae, Indi sui iuris sunt."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:13)
"Egregium, mehercule, opus et inter prima gloriae vestrae numerandum posteritati famaeque tradetis, Dareum quoque hostem finito post mortem illius odio parricidae caede esse vos ultos, neminem impium effugisse vestras manus."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:35)
"Conspectusque vestri venerabilis coegit, ut vehementius parricidis irascerer, quoniam is primus, immo unus vitae meae fructus est, tot fortissimis viris et de me optime meritis referre adhuc gratiam posse."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 2:6)
Tum Coenus, quamquam Philotae sororem matrimonio secum coniunxerat, tamen acrius quam quisquam in Philotan invectus est parricidam esse regis, patriae, exercitus clamitans saxumque,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 21:1)
"Unde et parricidae et prodito tam alti quies somni?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:31)
Tum vero universa contio accensa est, et a corporis custodibus initium factum clamantibus, discerpendum esse parricidam manibus eorum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 9:1)
Primus ex omnibus pater ipsius Sopolis parricidam etiam parentis sui clamitans esse consurgit et ad os manu obiecta scelere et malis insanientem ultra negat audiendum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 7장 2:1)
"Hermolao parricidarum supplicia non probari, cum eadem ipse meruerit, minime, hercule, admiror."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 2:11)
"Quam gloriam tu, parricida, intercipere voluisti et Macedonas rege adempto devictis gentibus dedere."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 2:46)
" Justitiam adeo adamavit Washingtonius, ut eam patriae amori non posthabuerit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.36)
Etsi Washingtonius, jam senex, otium privatum, prae omnibus, adamavit, hostes, tamen, patriam charissimam invadere, ferre haud potuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.44)
vir, denique, probus fuit, patriamque adamavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.231)
"Nonnullae, cum se senserint concepisse de scelere, aborti venena meditantur et frequenter etiam ipsae commortuae trium criminum reae ad inferos perducuntur, homicidae sui, Christi adulterae, necdum nati filii parricidae."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:37)
mense quidem brumae, quo iam mercator Iason clausus et armatis opstat casa candida nautis, grandia tolluntur crystallina, maxima rursus myrrhina, deinde adamans notissimus et Beronices in digito factus pretiosior:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI80)
Corruptae nefas legationis erupit, placuitque persequi bello parricidam.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM IVGURTHINUM 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION