라틴어 문장 검색

Haec quoque, quam docui, multo meliora fuerunt, Et quiddam visa est addidicisse novi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 535)
Mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem, addidici regimen dextra moderante carinae flectere et Oleniae sidus pluviale capellae Taygetenque hyadasque oculis arctonque notavi ventorumque domos et portus puppibus aptos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:8)
etsi tibi omnia suppetunt ea quae consequi ingenio aut usu homines Laut intelligentia] possunt, tamen amore nostro non sum alienum arbitratus ad te perscribere ea quae mihi veniebant in mentem dies ac noctes de petitione tua cogitanti, non ut aliquid ex his novi addisceres sed ut ea quae in re dispersa atque infinita viderentur esse ratione et distributione sub uno aspectu ponerentur.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 1장 1:1)
sunt qui adiiciant his evidentiam, quae ἐνάργεια Graece vocatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 152:3)
evidentia in narratione, quantum ego intelligo, est quidem magna virtus, cum quid veri non dicendum, sed quodammodo ostendendum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 153:4)
insequitur ἐνάργεια, quae a Cicerone illustratio et evidentia nominatur, quae non tam dicere videtur quam ostendere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 105:1)
quem locum proximo libro subiecimus evidentiae, et Celsus hoc nomen isti figurae dedit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 87:2)
ferte simul gemitus cognataque ducite flammis funera et hoc cunctae miserandum addiscite carmen:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem9)
spectat et Ieario nemorosus palmite Gaurus silvaque, quae fixam pelago Nesida coronat, et placidus Limon omenque Euploea carinis et Lucrina Venus, Phrygioque e vertice Graias addisces, Misene, tubas, ridetque benigna Parthenope gentile sacrum nudosque virorum certatus et parva suae simulacra coronae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis62)
quid, qui etiam addiscunt aliquid, ut et Solonem versibus gloriantem videmus, qui se cotidie aliquid addiscentem dicit senem fieri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 34:5)
eosque qui persuadere vellent esse aliquid quod conprehendi et percipi posset inscienter facere dicebant, propterea quod nihil esset clarius ἐναργείαͺ - ut Graeci, perspicuitatem aut evidentiam nos si placet nominemus fabricemurque si opus erit verba, nec hic sibi' (me appellabat iocans) 'hoc licere soli putet - sed tamen orationem nullam putabant inlustriorem ipsa evidentia reperiri posse, nec ea quae tam clara essent definienda censebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 23:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION