라틴어 문장 검색

' sic me formabat puerum dictis et, sive iubebat ut facerem quid, 'habes auctorem, quo facias hoc' unum ex iudicibus selectis obiciebat, sive vetabat, 'an hoc inhonestum et inutile factu necne sit, addubites, flagret rumore malo cum hic atque ille?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 3:6)
ut addubitet quid potius aut quo modo dicat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 44:2)
Ea tempestate Romae seditionibus tribuniciis atrociter res publica agitabatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 37장1)
proditoribus extemplo in vincla coniectis, de legatis paululum addubitatum est, et quamquam visi sunt commisisse ut hostium loco essent, ius tamen gentium valuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 40:3)
qua promulgata lege cum timerent patres ne absentibus consulibus iugum acciperent, senatus a praefecto urbis Q. Fabio vocatur, qui adeo atrociter in rogationem latoremque ipsum est invectus ut nihil, si ambo consules infesti circumstarent tribunum, relictum minarum atque sit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 100:1)
procedente deinde certamine cum aliis partibus multitudo superaret Latinorum, Manlius consul audito eventu collegae cum, ut ius fasque erat, lacrimis non minus quam laudibus debitis prosecutus tam memorabilem mortem esset, paulisper addubitavit an consurgendi iam triariis tempus esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 136:1)
tres ferme horas pugnatum est et ubique atrociter;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 67:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION