라틴어 문장 검색

deinde tepefactum vapore et compressu suo diffundit et elicit herbescentem ex eo viriditatem, quae nixa fibris stirpium sensim adolescit culmoque erecta geniculato vaginis iam quasi pubescens includitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 66:5)
quis tam perditus ac profusus nepos non adesa iam sed abundanti etiam pecunia sic dissolutus fuisset ut fuit Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 12장 1:10)
Cum ve/ro adesum infla/tu renovatu/mst iecur, Tum ru/rsum taetros a/vida se ad pastu/s refert.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 24:3)
itaque et arbores et vites et ea, quae sunt humiliora neque se tollere a terra altius possunt, alia semper virent, alia hieme nudata verno tempore tepefacta frondescunt, neque est ullum quod non ita vigeat interiore quodam motu et suis in quoque seminibus inclusis, ut aut flores aut fruges fundat aut bacas, omniaque in omnibus, quantum in ipsis sit, nulla vi impediente perfecta sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 37:2)
Ergo etiam cum me supremus adederit ignis, Vivam, parsque mei multa superstes erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1524)
sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem, effectum cura pectoris esse tui:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 515)
iam nulla deinde senectus frontis decus invida carpet, macies neque sicca lacertos suco tenuabit adeso.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti24)
"quidni illos spes palpet iners, quos pulvere in isto tirones Bellona truci non excitat aere, inbellesque animos virtus tepefacta resolvit?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 160)
quotiens tepefactum caeleste ingenium post gaudia candida taetro cessisse stomacho!
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1257)
atro tepefacta cruore terra torique madent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:14)
Dum trepidant, it hasta Tago per tempus utrumque stridens traiectoque haesit tepefacta cerebro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 12:30)
Princeps ardentem coniecit lampada Turnus et flammam adfixit lateri, quae plurima vento corripuit tabulas et postibus haesit adesis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:1)
nam saepe favos ignotus adedit stellio et lucifugis congesta cubilia blattis immunisque sedens aliena ad pabula fucus aut asper crabro imparibus se immiscuit armis, aut dirum tiniae genus, aut invisa Minervae laxos in foribus suspendit aranea casses.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 11:5)
Interea teneris tepefactus in ossibus umor aestuat et visenda modis animalia miris, trunca pedum primo, mox et stridentia pennis, miscentur tenuemque magis magis aera carpunt, donec, ut aestivis effusus nubibus imber, erupere aut ut nervo pulsante sagittae, prima leves ineunt si quando proelia Parthi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 13:10)
arebant herbae et cava flumina siccis faucibus ad limum radii tepefacta coquebant:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 17:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION