라틴어 문장 검색

nam etsi magna pars animalium strage silvae oppressa erat, tamen ceterae res, quia nihil dissipatum fuga est, stratae per omnem iacentis agminis ordinem inventae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 314:2)
nec te nec exercitum tuum norim nisi, a quo tot acies Romanas fusas stratasque esse sciam, ei facile esse ducam opprimere populatores nostros vagos, sine signis palatos quo quemque trahit quamvis vana praedae spes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 578:1)
Hispanorum cum neque pedes equiti neque eques pediti auxilio esset, pedes fiducia equitis temere commissus campo caederetur, eques circumventus nec peditem a fronte - iam enim stratae pedestres copiae erant - nec ab tergo equitem sustineret, et ipsi, cum diu in orbem sese stantibus equis defendissent, ad unum omnes caesi sunt, nec quisquam peditum equitumve superfuit qui in valle pugnaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 495:1)
quam cum desertam ac stratam prope omnem ruinis invenisset - ceperant autem direptamque incenderant Thraces paucis ante annis - cupido eum restituendi nobilem urbem et loco sitam opportuno cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 477:2)
numidae adequitare, dein refugere, sed propius saltum paulatim evehi, velut quos impotentes regendi equi invitos efferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 117:1)
fecerat sibi morem Alexamenus nunc cum tyranno inter paucos ordines circumeundi monendique eum quae in rem esse videbantur, nunc in dextrum cornu ad suos adequitandi, mox inde velut imperato, quod res poposcisset, recipiendi se ad tyrannum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 421:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION