라틴어 문장 검색

Peregre tecta (nisi adigente maxima necessitate) non subeunt:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 4:4)
Nec enim ulla sunt illis vel tuguria, aut versandi vomeris cura, sed carne et copia victitant lactis, plaustris supersidentes, quae operimentis curvatis corticum per solitudines conferunt sine fine distentas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 18:1)
Quo intellecto, ad perfidiam instantium malorum subsidium verti mussabant, et Lupicinus ne iam deficerent pertimescens, eos admotis militibus adigebat ocius proficisci.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 2:1)
Hocque saepe temptato, cum obruerentur vigore nostrorum, per asperitates scruposas valide resistentium, adacti necessitate postrema, Hunorum et Halanorum aliquos ad societatem spe praedarum ingentium adsciverunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 4:2)
Qui confestim (ut adigebat necessitas instantis exitii) iussa canere bellicum tuba, lateribus firmatis prorupit, cum promptis accinctis ad proelium:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 10:1)
At Gothi Hunis Halanisque permixti, nimium bellicosis et fortibus, rerumque asperarum difficultatibus induratis, quos miris praemiorum illecebris sibi sociarat sollertia Fritigerni, fixis iuxta Perinthum castris, ipsam quidem urbem, cladum memores pristinarum, nec adire nec temptare sunt ausi, agros vero fertiles late distentos et longe, ad extremam vastavere penuriam, cultoribus caesis aut captis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 3:1)
ceterum, quod dexterae auris crebriores tinnitus fatebatur, signum erat morbi penitus adacti;
(아풀레이우스, 변명 49:3)
"Ego denique vespera, dum polentae caseatae modico secus offulam grandiorem in convivas aemulus contruncare gestio, mollitie cibi glutinosi faucibus inhaerentis et meacula spiritus distinentis minimo minus interii:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:14)
Post haec monitu famuli mei, qui noctis admonebat, iam et ipse crapula distentus, protinus exsurgo et appellata prospere Byrrhaena titubante vestigio domuitionem capesso.
(아풀레이우스, 변신, 2권 23:12)
"Tu quidem salutis et pudicitiae secura brevem patientiam nostro compendio tribue, quos ad istam sectam paupertatis necessitas adegit."
(아풀레이우스, 변신, 4권 12:4)
"Sic ergo distentis et sub uno tecto separatis amatoribus tetra nox exanclata."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:86)
quam quidem detractam protinus cum suo sibi funiculo devinctam dedere praecipitem puellaque statim distenta vinculis cenam, quam postuma diligentia praeparaverat infelix anicula, ferinis invadunt animis.
(아풀레이우스, 변신, 6권 8:13)
Considera scripturas divinas et discute quantum potes, et vide utrum hoc fecerit aliquis aliquando iustorum atque fidelium, cum ab eis tanta mala perpessi sint qui eos ad aeternum interitum non ad vitam aeternam, quo tu compelleris, adigebant.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 5:1)
Hoc, priusquam proficiscerentur, iusiurandum eos adegit, redituros esse in castra Poenica, si Romani captivos non permutarent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 4:1)
Sed cum eiusmodi multa pecoris armentique a magistratibus dicta erat, adigebantur boves ovesque alias pretii parvi, alias maioris, eaque res faciebat inaequalem multae poenitionem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, I 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION