라틴어 문장 검색

ac propterea ius abnoctandi ademptum, quoniam, ut vim fieri vetarent, adsiduitate eorum et praesentium oculis opus erat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 10:2)
Atque id maxime dissidere neque convenire dicebat, quod qui profiteretur vitam nullo pacto beatam effici posse si virtus sola abesset, idem contra negaret, beatam fieri vitam cum sola virtus adesset, et quem daret haberetque virtuti absenti honorem, eundem petenti atque praesenti adimeret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 9:1)
adimi enim putaverunt subsidium hoc inopiae temporariae, quo omnium vita indiget, si perfidia debitorum sine gravi poena eluderet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 42:2)
12. Lex alia sancita est contra ingratitudinem foeminarum quae a maritis suis aut maritorum suorum parentibus aut cognatis ad terras promotae eas alienarent, in praeiudicium et exhaeredationem haeredum aut eorum ad quos post mortem ipsarum terrae illae redire deberent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 12:1)
Habebis eum, sed honorem tuum obligabis te vitam ei minime adempturum."
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:26)
quod genus rerum hominum studia avertere et alienare possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 290:2)
Nemo autem principum sui periculi magnitudinem metiatur ex eo, quod iusta sint aut iniusta illa quae animos populi alienant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:6)
Mentem enim obnubilant, amicos alienant, et negota interpellant ita ut nec alacriter nec constanter peragi possint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:5)
MENBRA fouens lecto quidam sub paupere tecto, Cui nichil est plus quam cereris cadus et domus usquam, Prorsus adempturum quendam sibi talia furum Dum presentiret, surrexit, ut obuius iret.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, V. De paupere et fure 6:1)
Lenis ut inprimis uenis sopor influit imis, Inde pulex mordax, magis irrequietus et audax, Corpus obit rostro, tectum regale sub ostro, Tamque frequens seuit, dum somnum prorsus ademit.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XV. De rege et duobus pulicibus 16:7)
"Aeris hic inuenti socius tibi nocte silenti Improbus huc uenit, clam prorsus et illud ademit".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:22)
Menti sincerae nequeunt eo usque nocere, Quin ad momentum sit eis opus illud ademptum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:20)
et filii populi nostri propter hoc obsederunt arcem et alienabant se a nobis, et, quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et hereditates nostrae diripiebantur.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장24)
Et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et alienavit se ab Alexandro, et manifestatae sunt inimicitiae eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장12)
Et noluit ea accipere, sed rupit omnia, quae pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION