라틴어 문장 검색

ut si ipsa forte intentione dicatur aut filius non es aut non es legitimus aut non es solus, itemque aut non es heres, aut non iustum testamentum est, aut capere non , aut habes coheredes, efficiendum est iustum, propter quod nobis bona adiudicari debeant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 365:2)
Praetervehere itaque non unum locum insidiosa voluptate suspectum, sed omnes urbes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 2:4)
Hoc a me exige, ne velut per tenebras aevum ignobile emetiar, ut agam vitam, non ut praetervehar, Quaeris quod sit amplissimum vitae spatium ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 7:6)
Hae voces non aliter fugiendae sunt quam illae, quas Ulixes nisi alligatus praetervehi noluit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 12:1)
Adiudicatur C. Caesari;
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 13:7)
Idem Brutus ait C. Caesarem Mytilenas praetervectum, quia non sustineret videre deformatum virum.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 59:1)
mirum est tantam turbam non potuisse sine invidia damnove praetervehi ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 90:5)
iactare tacitis conscias sacris faces, nec adire castis precibus aut ritu pio adiudicatae praesidem terrae deam:
(세네카, 파이드라 2:11)
confestim privilegiis geminae praefecturae, quam per quinquennium repetitis fascibus rexerat, exauguratus et, plebeiae familiae non ut additus sed ut redditus, publico carceri adiudicatus est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 11:2)
tum domus propria, cuius actorem, vineam messem olivetum, tectum quoque ipsum, vel dum praeterveharis, inspicere res commodi est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pastori suo salutem 4:2)
"inde fugam Minyae, sociosque appellat Iason efferus, o utinam iam tunc mea litora rectis praetervectus aquis, cui non sua pignora cordi, non promissa fides;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권173)
quem enim hoc private rei iudicem fecisse ut sibi controversiosam adiudicaret rem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 802:1)
res praeterea contra Sabinos et Vulscos prospere gestas continet et parum honestum populi Romani iudicium, qui iudex inter Ardeates et Aricinos sumptus agrum de quo ambigebatur sibi adiudicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri III Periocha15)
tamen, cum praeterveherer navibus Galliae oram, ad famam huius hostis in terram egressus praemisso equitatu ad Rhodanum movi castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 421:1)
Lentulus tribunus militum, cum praetervehens equo sedentem in saxo cruore oppletum consulem vidisset, L. Aemili, inquit, quem unum insontem culpae cladis hodiernae dei respicere debent, cape hunc equum, dum et tibi virium aliquid superest et comes ego te tollere possum ac protegere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 586:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION