라틴어 문장 검색

Tandem vero cum se invicem salutassent, et dux diu cum ipso Boemundo ageret, plurimisque blanditiis ei persuaderet, ut verbum imperatoris auditurus curiam intraret, Boemundus vero prorsus negaret, ac referret, nimium se imperatorem pertimescere, eo quod vir callidus et subdolus haberetur, [0421B] ad extremum victus bona promissione ducis et allocutione, fiducialiter palatium imperatoris introivit, in osculo pacis, et in omni gratia et honore susceptus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 36:3)
De qua Tulius dixit, "Proprium hoc esse statuo virtutis, conciliare animoshominum et ad usus suos, id est, utilitates suos, adiungere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 12:3)
Consilium est hominis intentio vel propositum, quod homini vel hominibusexhibetur vel tribuitur, bonum vel malum persuadendo, motu proprio, superaliquo faciendo vel omittendo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 76:2)
propriumvirtutis esse status et conciliare animos hominum et ad usus suos idestutilitate adjungere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 21:5)
Nunquam me sibi adiunxi.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 29:6)
Ipsevero qui vituperabatur, haec adiunxit:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 52:8)
Et ut assertioni huic adjungamus auctoritatem, de hoc bono Propheta dicit:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:27)
multa mentitur, falsa adjungit, vera subducit, spondet pecuniam, aurum offert;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:28)
Haec cum audit mens, avertit se a voluptate, virtutique adjungit, veri decoris admirans gratiam, purum affectum, simplicem sententiam, mediocrem vestem, hoc est, non in persuasione sermonis, sed in ostensione Spiritus (I Cor.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:4)
ut reliquo corpori mensurae sibi convenientis ad gratiam decore quadraret caput hominis, et tamquam regale arcae adjungeret, ex quo cum sensus omnes ad caeteras partes corporis transfunderentur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 3:5)
Ea ergo virtus expendit naturas, ut si qua earum sibi videtur committere profectum, ei possit adjungere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 3:5)
nisi ut advertas quod bonum sapientis, optimumque propositum semper sibi etiam alios adjungere studet, errantes emendare, corrigere vagantes?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 4:2)
Imperator cum iam nec pontes facere, nec parti copiarum suarum adiungi, per Corduenam reverti statuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 8장1)
Et ad usque Remos progressus, sollicitusque super Africa, ne repente perrumperetur, Neoterium, postea consulem, tunc notarium, ad eandem tuendam ire disposuit, et Masaucionem domesticum protectorem, ea consideratione, quod ibi sub patre Cretione quondam comite educatus, suspecta noverat loca, hisque scutarium adiunxit Gaudentium, olim sibi cognitum et fidelem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 14:1)
Adiungit his aliud veloci diligentia maturandum, et electi quidam stoliditate praecipites, ad capessendum Illyricum missi sunt, nullo praeter petulantiam adiumento confisi, aureos scilicet nummos, effigiatos in vultum novi principis, aliaque ad illecebras aptantes, quos correptos Aequitius, per eas regiones militum rector, exstinxit genere diverso poenarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION