라틴어 문장 검색

multo etiam amplius, quod paene ab ipso vallo portisque castrorum barbaros avertisset. Quarum omnium rerum maxime admirandum videbatur,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 42장2)
nam in ingenio quoque, sicut in agro, quamquam alia diu serantur atque elaborentur, gratiora tamen quae sua sponte nascuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 6장 6:2)
adice quod poetis, si modo dignum aliquid elaborare et efficere velint, relinquenda conversatio amicorum et iucunditas urbis, deserenda cetera officia utque ipsi dicunt, in nemora et lucos, id est in solitudinem secedendum est.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 9장 6:1)
sic Catoni seni comparatus C. Gracchus plenior et uberior, sic Graccho politior et ornatior Crassus, sic utroque distinctior et urbanior et altior Cicero, Cicerone mitior Corvinus et dulcior et in verbis magis elaboratus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 18장 2:2)
idem continens, clemens patiensque admirandum in modum, non solum populi, sed etiam amicorum ferens iniurias, in primis commissa celans, quodque interdum non minus prodest quam diserte dicere, studiosus audiendi:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 2:1)
in eisdem exposuit, quae in Italia Hispaniisque [aut fierent aut] viderentur admiranda:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 3장 4:5)
nepotes et litteras et natare aliaque rudimenta per se plerumque docuit, ac nihil aeque elaborauit quam ut imitarentur chirographum suum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 64장 3:1)
et nomen quidem gentile, quod sibi per contumeliam exprobraretur, resumpturum se professus est deposito adoptiuo, cetera conuicia, ut falsa, non alio argumento refellebat, quam quod etiam inscitia sibi tanto opere elaboratae perfectaeque a se artis obiceretur, singulos subinde rogitans, nossentne quemquam praestantiorem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 41장 1:3)
qui receptus sine mora factus, vehementerque elaboratum, ut agger quam maxime munitus esset.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.38)
Etsi ad legiones supplendas, exercitumque conficiendum conflandumque, vehementissime elaboratum, enixeque sudatum fuerat, legiones, tamen, haud suppletae.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.62)
Ut scaphas aut navigia nanciscerentur, incassum elaboratum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.47)
Ut tot milites haberent Americani, quot Britannos habere jam exploratum compertumque fuerat, vehementissime a Washingtonio fuit elaboratum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.41)
Pacem concordiamque nos inter et rempublicam Gallicam esse, a me semper fuit elaboratum:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.44)
Ne vita, jure gentium, privaretur vir talis, magnopere a Britannis fuit elaboratum;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.34)
Cum, igitur, Americanos Europaeanis ingenio pares omnino esse certe constet, juvenibus nostratibus certe elaborandum est, ut doctrina, et Scientia eis aequales esse possint.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.61)

SEARCH

MENU NAVIGATION