라틴어 문장 검색

Sola enim haec ad praesens est intentio nostra amorem tibi penitus dissuadere ac corporis te pudicitiam admonere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 22:2)
Sed memini me quodam tempore in dictis quibusdam physicalibus invenisse quod propter Veneris opera homines tempore breviori senescunt, et ideo te ad non amandum precibus admonere contendo.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:17)
[Image] Tandem ubi subtrahitur velamen, lumina passim Angustos penetrant aditus, qua plurima visum Fila secant, ne, cum vacuo datur ore fenestra, Pervia fraus pateat:
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 2:2)
quo se coelestibus iris Subtrahat? o!
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 11:3)
Multo etiam melius servi regis Saul fidem domino servaverunt, contra eius imperium manum sanguini subtrahentes, quam Doech idumaeus, qui regiae crudelitatis minister, Domini sacerdotes sacrilegis manibus interfecit.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:45)
si quasi non amans ad tempus tibi sese subtraxerit;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 3:9)
Subtrahitur certe illa interior delectatio quam ex amici pectore iugiter hauriebat;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:11)
Familiaritas proinde illa in qua talia continentur, ei neganda est, non subtrahenda dilectio;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:14)
numquam tamen ei dilectionem subtrahas, auxilium tollas, neges consilium.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:38)
cum Dominus Iesus Petrum Iohanni in hac parte praetulerit, nec ideo subtraxerit Iohanni affectum, quia Petro dederat principatum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:41)
nihil sibi subtrahens, quod utile sit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:35)
Admonet instanter ut nil agat unde pudendum, Vnde pudor frontem signet mentemque reatus Torqueat, aut fame titulos infamia ledat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:3)
Demonstrat que uerba, quibus uel quando tacenda Queue loqui deceat, ne uel dicenda tacendo Strangulet, aut nimio largus sermone tacenda Euomat atque seram diffuso subtrahat ori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:4)
Et ne degeneres scurrili more lacertos Exerat et turpi uexet sua brachia gestu, Aut fastum signans ulnas exemplet in arcum, Admonet illa uirum, uel ne delibet eundo Articulisque pedum terram, uix terrea tangens, Eius legitimo firmat uestigia gressu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:8)
Adnectens sua dona Fides in munere multo Se probat esse Fidem, nec se sibi subtrahit, immo Monstrat et in dono se disputat esse fidelem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION