라틴어 문장 검색

inter quae illud elucere clarius potuit, si Macrianum regem ea tempestate terribilem, vivum capere potuisset, ut industria magna temptarat, postquam eum Burgundios, quos ipse admoverat Alamannis, maerens didicisset et tristis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 7장 11:2)
Quo intellecto, ad perfidiam instantium malorum subsidium verti mussabant, et Lupicinus ne iam deficerent pertimescens, eos admotis militibus adigebat ocius proficisci.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 2:1)
Ex ea enim crinitus quidam, nudus omnia praeter pubem, subraucum et lugubre strepens, educto pugione, agmini se medio Gothorum inseruit, et interfecti hostis iugulo labra admovit, effusumque cruorem exsuxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 6:2)
ibi ego comperior omnis iudices tanto poetae adsurrexisse, miris laudibus eum tulisse ob argumenti sollertiam et coturnum facundiae, nec ita multum omnis afuisse quin accusatorem potius dementiae condemnarent.
(아풀레이우스, 변명 35:2)
nam, ut audio partim Oeensium qui istum nouere, nulli deo ad hoc aeui supplicauit, nullum templum frequentauit, si fanum aliquod praetereat, nefas habet adorandi gratia manum labris admouere.
(아풀레이우스, 변명 54:5)
scribsit autem heredes tam hoc testamento quam priore, quod lectum est, matrem cum fratre, cui, ut uides, admodum puero eandem illam filiae suae machinam Rufinus admouet ac mulierem aliquam multo natu maiorem, nuperrime uxorem fratris, misero puero obicit et obsternit.
(아풀레이우스, 변명 95:8)
laeua distantibus digitis neruos molitur, dextra psallentis gestu pulsabulum citharae admouet, ceu parata percutere, cum uox in cantico interquieuit;
(아풀레이우스, 플로리다 15:17)
Nec denique perpessus ego tam miserum aerumnae spectaculum, iniecta manu ut assurgat enitor.
(아풀레이우스, 변신, 1권 6:17)
At ille, digitum a pollice proximum ori suo admovens et in stuporem attonitus,
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:4)
et capite Socratis in alterum dimoto latus per iugulum sinistrum capulo tenus gladium totum et demergit, et sanguinis eruptionem utriculo admoto excipit diligenter, ut nulla stilla compareret usquam:
(아풀레이우스, 변신, 1권 11:10)
Assurgit ille et oppertus paululum planiorem ripae marginem complicitus in genua appronat se avidus affectans poculum:
(아풀레이우스, 변신, 1권 17:10)
"tandem expergitus et nimio pavore perterritus cadaver accurro et admoto lumine revelataque eius facie rimabar singula, quae cuncta convenerant:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:42)
"et assurgit cadaver et profatur adolescens:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:67)
Post haec magistratus qui natu maior assurgit et ad populum talia:
(아풀레이우스, 변신, 3권 7:6)
Tandem denique reversus ad sensum praesentium, arrepta manu Fotidis et admota meis luminibus,
(아풀레이우스, 변신, 3권 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION