라틴어 문장 검색

Atque ut primum mentis compotem esse sensit, modo matris sororumque, modo tautae victoriae adpropinquantis admonere non destitit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 17:1)
Tandem compotes sui pariter arma et animos recepere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 19:1)
Adnitendum igitur, dum aliquae Persis ad resistendum vires essent:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:5)
"Quanto autem praestat territum adhuc et vix mentis suae compotem opprimere!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:29)
Namque cervix eius saxo ita icta est, ut oculis caligine offusa conlaberetur, ne mentis quidem compos:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 27:3)
quo viso rex, quamquam ipse tum maxime admoto igne refovebat artus, ex sella sua exiluit torpentemque militem et vix compotem mentis demptis armis in sua sede iussit considere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 17:2)
Nec segnius belua instincta rabie, nondum saucia invehebatur ordinibus, donec rector beluae regem conspexit fluentibus membris omissisque armis vix compotem mentis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 36:1)
Rex cum ex eo, quod acciderat, coniectaret post solis ortum statum tempus esse, media nocte, ut aestum occuparet, cum paucis navigiis secundo amne defluxit evectusque os eius CCCC stadia processit in mare tandem voti sui compos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 30:1)
Tandem prae dolore vix mentis compotes universi concurrunt ad regiam armisque ante fores proiectis tunicati astantes, ut nuda et obnoxia poenis corpora admitterentur, fientes orabant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:5)
Perdicca nuntiato satellitum adventu sedecim omnino pueris regiae cohortis comitatus in limine domus suae constitit castigatosque et Meleagri mancipia identidem appellans sic animi vultusque constantia terruit, ut vix mentis compotes fugerint.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 4:1)
Hostes, multis vulneribus acceptis et illatis, pluribusque laboribus et difficultatibus summa virtute, et patientia mira, superatis, voti compotes tandem facti:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.21)
Semper ea sequebatur, ac plerumque voti compos fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.76)
et voti certissime compos fuit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.133)
Ergo inter Tarquinii mortem adnitente regina substitutus in locum regis quasi in tempus, regnum dolo partum sic egit industrie, ut iure adeptus videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 49:1)
Itaque substitutus Horatius Publicola summo studio adnisus est ad augendam liberi populi maiestatem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE MUTATIONE REI PUBLICAE 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION