라틴어 문장 검색

multa fando, Maxime, audisti, etiam plura legendo didicisti, non pauca experiendo comperisti:
(아풀레이우스, 변명 79:3)
audisti, Maxime, paulo ante, pro nefas, priuignum meum, fratrem Pontiani, diserti iuuenis, uix singulas syllabas fringultientem, cum ab eo quaereres, donassetne illis mater quae ego dicebam me adnitente donata.
(아풀레이우스, 변명 96:18)
id ego cum alias, tum etiam nunc inpraesentiarum usu experior.
(아풀레이우스, 플로리다 18:11)
"denique sic ad illam Quin abis inquam Impurata bestia, teque ad tui similes musculos recondis, antequam nostri vim praesentariam experiaris?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:36)
Sed putas me idoneum, cum ego melius me noverim, qui tamen nec ipse me nossem, nisi experiendo didicissem.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 3:10)
Placuit tamen ut de hac re populi animum experiremur, et nihil aliud quam id quod putaveramus, invenimus.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 4:6)
Ego autem tanto minus hoc audeo, quanto minus id quoque in nobis quod vita continua vigilantes dormientesque experimur, quo pacto fiat, explicare sufficio.
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 2:4)
In duodecimo autem libro eorum quos de genesi scripsi, versatur haec quaestio vehementer et multis exemplis rerum expertarum atque credibiliter auditarum disputatio illa silvescit.
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 2:8)
Quod quidem non desiderares, nisi et hoc, quod me posse scribere existimasti, gratum haberes atque iucundum, id autem est, ut vana saeculi huius, si inexperta concupisti, experta contemnas.
(아우구스티누스, 편지들, 46. (A. D. 420 Epist. CCIII) Domino Insigni et Praestantissimo Ac Desiderantissimo Filio Largo Augustinus In Domino salutem2)
Hoc idem Favorinus philosophus inter fratres quoque aut amicos dissidentis oportere fieri censebat, ut qui in medio sunt utriusque partis benivoli, si in concordia adnitenda parum auctoritatis quasi ambigui amici habuerint, tum alteri in alteram partem discedant ac per id meritum viam sibi ad utriusque concordiam muniant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XII 6:1)
Visum est paulum devertere experirique an digna auditio tanto properantium studio foret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIII 5:1)
Quod nobis quoque semel atque iterum experiri volentibus ita esse visum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VII 3:1)
Nam si qui super manifesto furto iure et ordine experiri velit, actio in quadruplum datur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 11:2)
Sed meminisse debemus, secundum ea quae supra scripsi, furtum sine ulla quoque adtrectatione fieri posse, sola mente atque animo ut furtum fiat adnitente.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 24:1)
Sed eum constabat virum esse firme bonum notaeque et expertae fidei et vitae inculpatissimae, multaque et inlustria exempla probitatis sinceritatisque eius expromebantur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION