라틴어 문장 검색

Hungari vero quidam perversae mentis videntes procul Valteri absentiam et illius exercitus, manus sedecim illis [0392C] injecerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:6)
Petrus haec audiens, quia Christiani erant Hungari et Bulgari, omnino de illis tantum facinus credere noluit, quousque ad Malevillam venientes, consocii illius arma et spolia sedecim sociorum Walteri, in moenibus et muris pendentia, aspexerunt, quos paulo ante retardatos Hungari in dolo spoliare praesumpserant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:8)
Quare viri circiter sedecim pedibus equorum, mulorum, hominumque conculcati et discerpti et suffocati, spiritum vitae exhalaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 42:3)
- Quod sedecim millia Christianorum contra Turcos acies direxerint, multa fame periclitati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 81:2)
[0693D] Quo in loco sedecim diebus utrinque moram fecerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 82:4)
- Rex sedecim millibus congregatis, in secundo congressu Turcos a Jordane potenter effugavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 23:2)
quorum ex omni parte tam mari quam terra affluentium sedecim millia in unum collecta sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 24:4)
Et jam veris tempore aspirante assumptis ducentis et sedecim equitibus, quadringentis vero peditibus bellico opere doctis et [0709D] assuetis, viam insistit per loca arida et solitaria cum vehiculis cibariorum non praedam aut quidquam contingentes de universis locis Arabiae, quae illi aut familiaritate confoederata erant, aut aliquem respectum faciebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:3)
Eumque nemo aliquando extolli cubitis altius sedecim possessor optavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 13:3)
Absit ut hinc displiceres deo, quod coniuge tuo nondum defuncto non induereris sicut Anna, sed sicut Susanna.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 9:7)
At ille amans, ubi saepe ad litus solitum adnavit et puer, qui in primo vado adventum eius opperiri consueverat, nusquam fuit, desiderio tabuit exanimatusque est et in litore iacens inventus ab his qui rem cognoverant, in sui pueri sepulcro humatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VIII 7:3)
Te Anna a Peranna, Panda Cela, te Pales, Nerienes et Minerva, Fortuna ac Ceres.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIII (XXII) 5:2)
Praeterea in Anna Peranna gubernium pro gubernatore et planum pro sycophanta et nanum pro pumilione dicit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 11:1)
Delphinum repente inter undas adnavisse fluitantique sese homini subdidisse et dorso super fluctus edito vectavisse incolumique eum corpore et ornatu Taenarum in terram Laconicam devexisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 17:2)
Numerus occisorum ex parte rebellium fuit circa bis mille hominum, cum totus eorum exercitus numerum sedecim millium (ut dictum est) complesset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 32:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION